Dokument-Nr. 1991
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 12. April 1922
Rispondendo Excellentiae Vestrae benignissimis litteris diei 1. Octobris 1921 petiti die 5 Octobris 1921, ut Excellentia Vestra faveat Sanctae Sedi commendare, ut pro illis parochiis Dioecesis Culmensis, quae jacent proxime penes Delegaturam Borussicam Archidioecesis Posnaniensis (loci Tütz) a Sancta Sede interimistica quaedam provisio ita fiat, ut reverendissimus Praelatus Weymann Delegatus Archidioecesis Posnaniensis a Gubernio Borussico rite agnitus, eas facultates, quas exercet in districtu Borussico Delegaturae Posnaniensis, etiam exercere valeat in praedictis paucis vicinis parochiis Dioecesis Culmensis.
Hanc propositionem hodie mihi liceat renovare, quia iterum iterumque ad me perveniunt querelae ex illis parochiis. Reverendissimus Episcopus Culmensis, cujus tam magna merita quam nimia in administratione senilis cunctatio Excellentiae Vestrae ex experientia notissima sunt, nihil pro illis parochiis facit. Sunt quasi omnino derelictae. Non accipiunt a Curia Culmensi publicationes officiales, neque curam gerit amplius Episcopus de religiosa institutione puerorum in locis protestanticis. Deest rectus ordo in salariorum augmentis
53v
augmentis [sic] a
Gubernio offertis, quia nemo implet conditiones administrativas, quae nonnumquam
difficiliores indagationes supponunt. Accedit quod ultimis hisce annis valde crevit
periculum proveniens ubique in illa Borussiae orientalis regione ex crescente in dies
influxu protestantismi, qui ubique organisationes suas caritativas erigit etiam in
catholicis locis, ubi dormit catholicorum vigilantia.Excellentiam Vestram devotissimae peto, ut hanc meam epistolam benignissime ferat ad notitiam Sanctae Sedis. Agitur quidem de aliena dioecesi. Sed moveor non desiderio me ingerendi curae aliorum, sed solummodo cupio prodesse parochiis ita derelictis et parochis modeste de hoc rerum statu querentibus. Ne detrimentum capiat res catholica. De cetero repetere liceat quae de modo agendi litteris diei 5.Octobris proponere audebam.
Summa cum veneratione gaudeo me profiteri
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimum servum
(sign.) A. Card. Bertram.