Quo melius prospiceretur spirituali curae fidelium qui commorantur in territorio, quod
per Apostolicas sub plumbo Litteras "De salute animarum" fel. record. Pii P. P. VII.
sub die 16 Julii anni 1821, perpetuo subiectum fuit Episcopi Wratislaviensis
administrationi, gerendae, vi subdelegationis, a praeposito parocho ecclesiae S. Hedwigis in
civitate Berolinensi, SSmus D. N. Pius Div. Prov. P. P. XI regimen praefati
territorio seu Delegationis peculiari Administratori Apostolico, ab Ordinario Wratislaviensi
independenti, tradere statuit. Hoc proinde Concistoriali Decreto, Idem SSmus eligit et
constituit Administratorem Apostolicum dicti territorii, ad nutum S. Sedis, R. P. D.
Christianum Schreiber, Episcopum Misnensem, cum omnibus iuribus, privilegiis et facultatibus
quibus Episcopi residentiales fruuntur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum
Romae, ex aedibus S. C. Concistorialis, die 10 Septembris 1929.
Carolus Card.
Perosi
Secretarius.
(L. S.)
+ Fr. Raphael C.
Archiep. Thessalon.
Adsess.
Empfohlene Zitierweise
Rossi OCD, Raffaele Carlo, Berolonensis Administrationis Apostolicae Decretum, Rom vom 10. September 1929, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 4165, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/4165. Letzter Zugriff am: 24.11.2024.