Dokument-Nr. 588
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 26. März 1922

Copia.
Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Catholici aliquot viri in Germaniae urbe capitali Berlin heri exhibuerunt mihi relationem ac petitionem, quam simul ad Sanctitatem Suam Summum Pontificem mittunt, desiderantes erigi propriam ordinariam Dioecesim Brandenburgensem cum sede episcopali Berlin, complectentem territorium illud provinciarum Brandenburg et Pommern, quod nunc uti Districtus specialis Delegaturae vigore Bullae "De salutate animarum" pertinet ad Sedem Episcopalem Wratislaviensem seu Breslaviensem et administratur ab Episcopo Breslaviensi cum auxilio specialis Subdelegati, qui cum titulo "Delegati Episcopi" residet apud Ecclesiam S. Hedwigis in Berlin, cujus ecclesiae insimul Parochus est ornatus titulo Praepositi.
Cum agatur de quaestione tam difficillima quam gravissima, libenter hac utor occasione, ut statim per Ecxcellentiae Vestrae manus Sanctae Sedi exponam ea, quae ultimis hisce annis jam diu multumque animo deliberavi tanquam in hac quaestione praeprimis attendenda, transeundo quasdam questiones historicas vel dubia canonistica, quorum pondus ad practicam quaestionis solutionem nihil juvat.
17r

I.
De utilitate erectionis.
Confidentialiter relatum est mihi, antecessorem meum Eminentissimum Cardinalem Georgium Kopp inclinasse ad opinionem, quod divisio dioecesis Breslaviensis minus utilis sit. Censuit auctoritatem vere magnam Principis-Episcopi Breslaviensis esse quasi firmum quoddam praesidium contra impetum protestantismi, cujus vis in hac orientali Borussiae parte multo major est quam in Borussiae parte occidentali.
De hujus argumenti vi nunc mutata temporum conditione dubitari potest. Certum est episcopum dioecesis permagnae, praesertim quum complectatur urbem Germaniae capitalem, in vita publica gaudere majori auctoritate quam episcopum parvi territorii parvique gregis. Certum est, episcopos Breslavienses per totum praeteritum saeculum optime esse meritos de ecclesiarum, parochiarum, missionum, orphanotrophiorum scholarumque erectione et sustentatione in districtu Delegaturae et imprimis in ipsa capitali urbe Berlin. Quidquid ibi ortum est in augmentum rei catholicae, ex magna parte zelo, prudentia et subsidiis pecuniariis episcoporum Breslaviensium factum est. Certum insuper est, utilissimum per centum ultimos annos fuisse pro tota Diaspora Delegaturae, quod ille districtus intime fuit, uti filia cum matre, cum antiquissima venerabili catholica dioecesi Breslaviensi ejusque clero et institutis conjunctus; quae conjunctio non tam facile solvi poterit sine multiplici damno.
18r

Sed hisce omnibus perpensis, aliae etiam attendendae sunt causae, quae pro erectione novae Dioecesis valde militant.
Ante omnia declaro, ex mea parte esse nullum obstaculum impediens separationem et novae dioecesis erectionem. Non moveor cupiditate honoris, qui forsan putatur esse conjunctus cum officio dirigendi maximam dioecesim in mundo. Nil ardentius opto quam ut fiat id, quod est salubrius ad animarum salutem. Experientia me docuit utilitatem dioeceseon non nimis grandium.
Per octo annos fui episcopus parvae dioeceseos Hildesheimensis et per octo annos nunc sum episcopus maximae hujus in mundo dioecesis. Hinc experientia doctus scio, quam multae sint utilitates provenientes ex minori dioecesis extensione. In dioecesi Hildesheimensi optime cognovi unuscujusque sacerdotis vitam et indolem, et altero vel tertio quoque anno etiam remotissimas parochias et missiones personaliter visitavi; in dioecesi Breslaviensi, quae extenditur a mari Baltico usque ad Hungariam, ejusmodi personalis connexus, qui sine cognitione accurata sacerdotum omnium et visitatione iterata singularum parochiarum acquiri non potest, est impossibilis. Ex hac impossibilitate innumera surgunt damna, praesertim spiritualia; sunt damna quae tangunt vitam sacerdotum, eorumque modum gerendi curam animarum; damna quae impediunt promotionem vitae religiosae populi personalemque influxum antistitis in opera caritativa et in sodalitates tam ecclesiasticas quam sociales; damna quae impediunt personalem nexum episcopi
19r
cum juvenibus, et cum pueris puellisque scholas frequentantibus. Semper remanent multa loca, quae nunquam ab episcopo personaliter visitari possunt, quippe quia ingentes negotiorum cumuli quotidie in ipsa Curia uniuscujusque diei omnes horas occupant.
Hisce omnibus attentis valde inclino ad sententiam quod erectio novae dioecesis valde utilis sit.

II.
Tacere vero non possum difficultates, quae proximo salte tempore erectioni obstant. Liceat hasce paucis numeris breviter tangere.
1. Sedem Breslaviensem ipsam quod attinet, Curiae episcopalis Officia administratoria in Cancellaria ita personis etiam laicis instructa sunt, ut haec Curialis Cancellariae instituta sustentari non possint, si contributiones dioecesanae ex Delegatura quoque provenientes cessant, praesertim quum jam nunc desint contributiones hucusque solutae quotannis ex Silesiae Superioris districtu nunc Poloniae annexo. Haec Cancellariae Officia sunt instituta ob praegrandem dioecesis extensionem et exinde ortam negotiorum magnitudinem. Non potest dioecesis dividi et onus pro tota dioecesi susceptum humeris unius partis imponi. Officiales laici inamovibiliter instituti jus habent ad salaria plena, atque impetuose postulant illa salariorum augmenta, quibus nunc gaudent officiales a Republica in civilibus guberniis instituti.
20r
Hinc si statim omnes Delegaturae contributiones tollantur, dioecesis mea jam non solvendo par est. Haec difficultas est pro nunc insuperabilis.
2. Nova si statim erigetur dioecesis Brandenburgica, desunt in urbe Berlin salaria episcopi et curiae episcopalis; desunt etiam Instituta necessaria dioecesana. Deest Seminarium clericale. Deest Capitulum Cathedrale. Ad haec instituta dotanda neque Gubernium inclinabit neque Comitia Reipublicae Borussicae consensum dabunt neque ipsi catholici Delegaturae satis poterunt contribuere, quippe quum nunc jam nimis gravati sint aere alieno et indigentiis singularum parochiarum et missionum, quarum onera de die in diem crescunt, hisce praesertim temporibus, ubi ob miseram Germaniae conditionem sustentatio ecclesiarum et institutorum crescentia onera imponit humeris. In exemplum adduci non potest Dioecesis nova Misnensis, quae jam ab antiquo tempore habuit et retinet Capitulum in Bautzen et bona sufficientia ad dotationem episcopatus idonea.
3. Si nova divisio et circumscriptio in Borussia orientali deliberatur, attendendae quoque sunt illae partes dioeceseon Posnaniensis et Culmensis, quae Delegaturae sunt proxime vicinae. Hinc melius est, ut ejusmodi erectiones non nimis accelerentur. Attendendae fortasse etiam sunt illae partes Archidioeceseon Pragensis et Olomucensis, quae sitae sunt in Silesia Borussica.
4. Si in hoc ipso momento Sancta Sedes decernat erectionem novae Dioecesis Brandenburgensis, statim Poloni impetuosissime postulabunt erectionem novae
21r
dioecesis in Superioris Silesiae Polonica parte, quae anno 1921 est a Germania direpta, pertinet vero adhuc ad dioecesim Breslaviensem. Gubernium autem tam Germaniae quam Borussiae tali erectioni vehementer obsistet, quia connexionem cum dioecesi Breslaviensi volunt diutius conservari in auxilium tercentum millium catholicorum germanicae linguae, qui in Silesia Polonica habitant.
Intimo ac sincero cordis affectu doleo, quod tot difficultates obstant exposito desiderio. Sed omnia haec impedimenta attendi necesse est.
5. Certam quandam denique indicare liceat utilitatem ex nexu cum dioecesi Breslaviensi ortam, quae fugit oculos laicorum, sed oculos episcopi fugere nequit. Totum Delegaturae territorium est diaspora. Catholici in Berlin et in aliis locis Delegaturae vix decimam partem populi efficiunt. Hoc minime favet sanitati vitae ecclesiasticae. Saepe sacerdotes, qui ex diaspora removendi sunt uti minus idonei, transferuntur in Silesiam. Saepe quotannis petunt sacerdotes Delegaturae, ut transferantur ad regionem omnino catholicam. Ita catholicae regiones dioecesis praebent subsidia et refugia regionibus diasporae. Hae pastorales utilitates ponderis non exigui sunt, sed laicis explicari non possunt. Omnes hae connexiones rumpuntur, si divisio totalis decernitur.

III.
Venio jam ad aliam difficultatem sub speciali numero exponendam.
Uti Excellentiae Vestrae notum est, pertinet ad dioecesim Breslaviensem etiam magna pars Silesiae Cechicae,
22r
quae politice occupata est a nova Republica Cechoslovacica. In hac Cechica dioecesis meae parte sunt sita bona dotalia totius Dioecesis meae, scilicet 34.000 hectaria silvarum et agrorum, quorum proventus inserviunt toti dioecesi. Eodem momento, quo Sancta Sedes incipit dividere dioecesim, Gubernium Cechoslovacicum postulat multo vehementius quam hucusque divisionem partis Cechicae. Tunc etiam bona illa dotalia, quae Gubernium Cechicum jam nunc coactivae administrationi regiminali ex anno 1919 subjecit et catalogo expropriandorum latifundiorum inseruit, definitive et irrevocabiliter amittendur. En nova ansa ruinae diocesis, quae semper fuit et manere debet praesidium rei catholicae pro Germania orientali.

IV.
Saepe deliberavi, sitne consultum, ut Delegatus Berolinensis promoveatur ad Episcopum Auxiliarem Dioecesis Breslaviensis, uti nuper est factum in Archidioecesi Coloniensi, ubi Praepositus Ecclesiae Collegiate in Aachen est promotus ad eandem dignitatem. Ex mea parte libenter et candide consentio et commendo. Sed eodem momento postulabunt Poloni, ut etiam in Silesia Polonica constituatur Episcopus Auxiliaris linguae et stirpis polonicae. Hanc vero mutationem perhorrescunt tam Germanici in Silesia Polonica habitantes quam Gubernium Germaniae, quia sciunt, tunc ultimam etiam connexionem cum Sede Breslaviensi in oculis populi esse paene omnino solutam.
Hisce omnibus consideratis, suadendum esse mihi videtur, ut decisio aliquantulum differatur, dum difficultatum
23r
solutio magis tranquilla sperari possit. Fortasse temporis progressu rerum conditio mutabitur ita, ut clarius possit videri, quae via sit salubrior. Cum tractationibus de Concordato nunc inchoatis haec difficillima quaestio vix poterit conjungi, quin novae oriantur difficultates huic tractationi jam satis intricatae.
Haec ut Sanctae Sedi obedientissime communicentur petens, summa cum aestimatione et reverentia persevero esse
Ecxellentiae Vestrae Reverendissimae
obsequiosisimus servus
(sign.) A. Card. Bertram.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 26. März 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 588, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/588. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 24.10.2013.