Dokument-Nr. 6572

Bertram, Adolf Johannes: Responsa ad Quaestiones a S. C. de Seminariis et de studiorum Universitatibus die 16. Julii 1916 Ordinariis prae<o>positas2. Breslau, 31. Dezember 1917

I. De Seminarii constitutione et aedibus.
ad 1. Dioecesi Wratislaviensi (Breslau) pro parte Borussi<c>a 3 Wratislaviae (in Breslau) est seminarium in duo aedificia divisum et in theoreticum et in practicum distinctum, quorum alterum, Convictorium4 theologicum nuncupatum, suadente et adiuvante praelato et professore Ritter a Principe-Episcopo Josepho Knauer anno 1844, alterum ab Episcopo Francisco Ludovico (Comite Palatino) anno 1724 erectum est.
Pro parte Austriaca Seminarium Widnaviense (in civitate Weidenau) erectum est a praedecessore meo Principe-Episcopo Georgio Cardinali Kopp. Sub eodem tecto sed ab invicem separatum est seminarium maius sive clericorum, erectum anno 1899, et seminarium minus sive puerorum anno 1903 aedificatum.
ad 2.  Seminarium tum Wratislaviense tum Widnaviense est seminarium dioecesanum.
ad 3.  Seminarium Wratislaviense theoreticum, cuius fabrica est nova, potest 300 alumnos capere; seminarium Wratislaviense practicum, cuius fabrica est partem nova partem vetus, potest 80 alumnos capere; seminarium Widnaviense, cuius fabrica nova est, potest capere 50 clericos et 60 pueros.
Quaeque fabrica respondet disciplinae et valetudinis tuendae legibus, a vicinorum introspectu alliisque5 servitutibus est libera simulque instructa hortis et atriis ad spatiandum.
2
ad 4. Seminario Wratislaviensi rusticationis domus non est et propter alias dioecesis necessitates non est spes eiusdem mox comparandae. Alumni seminarii theoretici ferias apud parentes agunt, alumni seminarii practici i. e. quarti anni ferias non habent nisi paucos recreatione<i>s6 dies circa festum Nativitatis Domini et Pascha. Seminarium Widnaviense extra oppidum et fere ruri <est>7 positum ad pedes silvarum vicinarum. Alumni ferias apud parentes agunt. Ita recreationi honestae satis est provisum.
II. De reditibus, expensis et oneribus.
ad 5. Seminarii Wratislaviensis theoretici reditus sunt certi. Ex seminarii patrimonio proveniunt singulis annis 27.032 marcae, quibus accedunt alumnorum pensiones. Quod in acceptis deest, Princeps Episcopus partim ex collectis per dioecesim habitis, partim etiam pro indigentia ex propriis solvit. Quidquid e reditibus superest, in sortem convertitur.
Seminarii Wratislaviensis practici reditus sunt certi. E patrimonio proveniunt 10.864 m, e piis fundationibus 13.840 m. Gubernium regium subsidium confert 6.597 m. Quod deest, solvit Princeps Episcopus e reditibus bonorum mensalium, si opus sit.8
Seminarii Widnaviensis reditus sunt certi. In seminario clericorum singulis alumnis gubernium solvit ex fundo religionis Silesiaco singulis annis 420 coronas et insuper pro expensis a numero alumnorum independentibus singulis annis summam 6.500 cor. Quod deest, Princeps Episcopus ex propriis solvit, scilicet ex reditibus Silvarum ad Mensam Episcopalem pertinentium.
ad 6. In seminario Wratislaviensi theoretico quilibet alumnus pro victu singulis annis solvit 350 m., quae pensio sive ex integro sive ex parte pauperibus remittitur. Seminarii Wratislaviensis practici alumni pensionem non
3
solvunt.
Seminarii Widnaviensis quilibet puer pro victu singulis annis solvit 400 coronas; pauperibus pensio sive ex integro sive ex parte remittitur, supplente ipso episcopo defectum. In Seminario clericorum nulla omnino pensio solvitur.
ad 7. Expensae seminarii Wratislaviensis theoretici fiunt in honorarium rectoris 3.000 m., subrectoris seu praefecti 2.400 m., magistri pietatis 2.400 m., duorum repetitorum 1.600m., medici 400 m., in salarium 6 sororum ex congregatione S. Caroli Borromaei 2.190 m., 3 famulorum 1.260 m., 9 famularum 2.700 m., ianitoris 1.200 m., moderatoris machinarum 1.800 m., 2 fornicariorum servorum 2.640 [m].; in alimenta pro quovis die et persona directoris aliorumque praepositorum 2,40 m., alumnorum 1,10 m., ceterorum in seminario degentium 1 m., in tributa publica et vectigalia 1.201 m., in conservationem aedificii supellectilis [sic] expensa sunt incerta et ab Episcopo solvuntur, si reditus non sufficiant.
Expensae seminarii Wratislaviensis practici fiunt in honorarium rectoris 3.000 m., subrectoris 2.300 m., alumni seneriores ex ordine sacerdotum 500 m., medici 300 m., magistri cantus liturgici 300 m., magistri architecturae ecclesiasticae 300 m., 2 sororum ex congregatione S. Caroli Borromaei 730 m., in salarium 3 famulorum 1.260 m., 4 famularum 1.240 m., in alimenta pro quovis die et persona alumnorum et sororum 1,75, famulorum famularumque 1,25 m., in administrationem patrimonii 326 m., in suppelectilem conservandam 1.306 m., in conservationem aedificii 3.400 m., in tributa publica et vectigalia 450 m., pro aliis indigentiis 5.550 m.
Seminarii Widnaviensis praepositi et magistri honorarium
4
a gubernio ex fundo religionis Silesiaco secundum leges in Austria vigentes accipiunt. Famulis et ancillis salarium in regione usitatum e reditibus seminarii solvitur.
ad 8. Seminarium nec Wratislaviense nec Widnaviense gravatur aere alieno.
ad 9. Seminarium Wratislaviense theoreticum tenetur onere unius missae pro fundatore defuncto et obligatione conservandi sepulchrum eiusque monumentum alterius fundatoris. Praeterea aliqua legata pia sunt administranda, quorum fenus quibusdam alumnis et fundatorum consanguineis obtinget eleemosyna. Quae a fundatoribus sunt praescripta, rite observantur.
Seminarium Wratislaviense practicum tenetur onere 920 missarum pro fundatoribus celebrandarum, quae rite persolve<u>ntur9.
Seminarium Widnaviense non tenetur ullis oneribus vel obligationibus piis.
ad 10. Seminarii Wratislaviensis theoretici anno 1913, ultimo ante bellum exortum, introitus erat 117.524 marc., exitus 115.325 marc.
Seminarii Wratislaviensis practici anno 1917 erat introitus 37.907 marc., exitus 36.529.  <marc.>10
Seminarii Widnaviensis anno 1917 erat introitus 92.307 coron.; exitus 89.813 coron.
III. De Personis.
ad 11. Seminarii Wratislaviensis theoretici rector est Canonicus scholasticus Ecclesiae Cathedralis et Camerarius pontificius Dr. theol. et phil. Johannes Steinmann, 47 annos natus, qui antea erat Secretarius Principis Episcopi Georgii Cardinalis Kopp.
Seminarii Wratislaviensis practici rector est Dr. theol.
5
Paulus Oppermann, 52 annos natus; antea erat vicarius Ecclesiae Cathedralis, magister religionis in gymnasio, catecheta, subrector seminarii clericorum, magister pietatis eiusdem seminarii. Alumnos audit separatim.
Seminarii Widnaviensis rector est Dr. theol. Leonardus Stampfl, 51 annos natus; antea erat capellanus, catecheta, preafectus in Seminario clericorum Linciensi, deinde professor theologiae in seminario Widnaviensi. Alumnos in seminario clericorum separatim audit. Omnes hi praelaudati viri ecclesiastici excellunt prudentia, doctrina et vitae integritate vere exemplari. Dant alumnis optimum virtutum et zeli religiosi exemplum et cura vere paterna regunt alumnorum eruditionem et instructionem. Cum suavi paterna cura et caritate coniungunt severitatem disciplinae moderatam, ita ut officio suo laudabilissime satisfaciant.
ad 12. Seminarii Wratislaviensis theoretici rectorem in regimine adiuvant vicerector seu praefectus disciplinae et duo repetitores ex ordine sacerdotum. Praefecti contuberniorum sunt ex ipsis alumnis assumpti, qui aequis pollent virtutibus. Seminarii Wratislaviensis practici rectorem in regimine adiuvat subrector; praefectus contuberniorum est alumnus prioris anni ex ordine sacerdotum. Seminarii Widnaviensis rectorem in regimine adiuvant in seminario clericorum praefecti ex alumnis assumpti, in seminario puerorum praefectus ex ordine sacerdotum. Rectoris rarissime absentis vices gerit magister ex incolentibus seminarium dignitate proximus.
a ad 13. In Seminario Wratislaviensi theoretico adest ma-
6
gister pietatis, in seminario degens, nullo alio officio implicitus. Praeter ipsum alii confessarii ordinarii semel in mense copiam confessionis praebent. Insuper alunis liberum est confessarium, quemcumque voluerint, confessionis causa adire.
In seminario Wratislaviensi practico magister pietatis nullo alio officio implicitus tempore belli non adest, sed rector eius munere fungitur; post tempus belli Magister pietatis iterum instituetur, quam primum opus erit et fieri poterit. Qualibet hebdomada duo confessarii exteriores copiam confessiones praebent.
In seminario Widnaviensi adest magister pietatis, in seminario degens, nullo alio officio implicitus. Praeter ipsum alius confessarius ordinarius qualibet hebdomada alumnorum confessiones audit. Insuper alumnis liberum est, confessarium adire, quemcumque voluerint.
ad 14. Seminarii Wratislaviensis theoretici alumnis in Universitate Literarum singulae disciplinae philosophicae theologicaeque traduntur a professoribus facultatis tum philosophicae tum theologicae catholicae.
In seminario Wratislaviensi practico praeter rectorem et subrectorem singulas disciplinas tradunt alii tres magistri extra seminarium degentes, qui nullo modo se immiscent disciplinae seminarii internae.
In seminario Widnaviensi disciplinis tradendis operam navant septem magistri, quorum tres extra seminarium degunt. Ex magistris seminarium incolentibus unus est rector seminarii.
ad 15. Praefectus studiorum, cui negotium scholasticum incumbit, est rector cuiusque seminarii.
ad 16. Seminarii Wratislaviensis tum theoretici tum practici patrimonium administratur a consilio ad administranda bona ecclesiastica ab Episcopo instituto. Oeconomi, quo munere funguntur
7
subrectores, singulo quoque anno de reditibus et expensis Episcopo rationes reddunt exactissimas, quae accuratissime examinantur in Calculatura Curiae Episcopalis, curantque ut normae hygienicae apprime serventur, ut aedificia opportune reparentur, ut cibus sit sanus, sufficiens et convenienter praeparatus, accedente consilio tum medici, tum Architectae Dioecesani.
Seminarii Vidnaviensis oeconomus est rector, qui patrimonium seminarii administrat dependenter ab Episcopo. Administrationis suae rationes reddit singulis annis et Episcopo et gubernio, quae rationes accuratissime examinantur in Calculatura Camerae bonorum episcopalium in Austriaca Silesia sitorum. Deputatus medicus curat, ut normae hygienicae serventur. Cura alimentorum, scilicet ut sibus sit sanus, sufficiens et convenienter praeparatus, immediate et proxime incumbit sororibus rectori obnoxiis. Ut aedificium opportune reparetur, curat oeconomus, quem adiuvat Architecta peritus.
ad 17. Seminarium nec Wratislaviense nec Widnaviense regitur a congregatione aliqua religiosa; utrumque subest sacerdotibus status saecularis ab Episcopo libere institutis.
ad 18. Ad sunt deputati pro disciplina et re oeconomica a S. Concilio Tridentino praescripti ita, ut quatuor Canonici Cathedralis, qui efformant Collegium Consiliariorum Cancellariae Secretae Episcopalis, etiam adhibeantur ab Episcopo et a Seminarii Rectore ad solvendas quaestiones ad disciplinam et ad oeconomicam administrationem pertinentes. Haec methodus a multis decenniis florens ab episcopo uti sana, utilis et sufficiens approbata est.
ad 19. In Seminario Wratislaviensi theoretico in praesens alumni interni non sunt, quia durante bello militibus laesis est nosocomium. Qua de causa 57 alumni externi, qui numerus non par est
8
dioecesis necessitatibus, in aedibus privatis a rectore seminarii destinatis habitant et a magistro pietatis bis in mense ad audiendam exhortationem spiritualem convocantur. Habitatio alumnorum in aedibus privatis est inevitabilis necessitas tempore belli, quia Ministerium Regium occupavit aedes Seminarii theoretici; post bellum redintegrabitur vita communis religiosa alumnorum in Seminario sub directione Rectoris et Assistentium eius.
Seminarii Wratislaviensis practici alumni in praesens sunt 23, quorum unus est ex Archidioecesi Olomucensi et unus ex vicariatu apostolico regni saxonii, qui duo hic erudiuntur ad preces suorum Ordinariorum. Seminarii Widnaviensis alumni in praesens sunt in seminario puerorum 60, in seminario clericorum 12. Alumni externi non sunt. In Dioecesis Parte Borussica pro pueris junioribus Gymnasia Regia frequentantibus florent 5 Seminaria parva, quae nuncupantur Convictus, in civitatibus Breslau, Beuthen, Gleiwitz, Glogau et Neisse. Sunt immediate Episcopo subiecta et reguntur a Sacerdotibus saecularibus ab Episcopo institutis. Fundata sunt pro pueris catholicis, sed non exclusive pro candidatis status sacerdotalis.
Tum Seminarii Wratislaviensis practici tum Widnaviensis clericorum numerus propter bellum solito minor impar omnino est necessitatibus dioecesis. Neque in seminario Wratislaviensi neque in seminario Widnaviensi admittuntur alumni, qui ad sacros ordines certo non aspirant.
Extra dioecesim alumni non instituuntur. Ex pacto et convento Episcoporum alumni ex parte Borussica archidioecesis Olomucensis et Pragensis in seminarium Wratislaviense recipiuntur, quia illae archidioeceses in Borussia seminarium non habent.
9
ad 20. Pro servitio domestico in seminario Wratislaviensi theoretico adsunt 3 famuli, 9 ancillae, 6 sorores religiosae ex congregatione S. Caroli Borromaei; in seminario practico 3 famuli, 4 ancillae, 2 sorores ex eadem congregatione; in seminario Widnaviensi 2 famuli, 6 ancillae, 4 sorores ex eadem congregatione.
Sorores et ancillae partem domus omnino separatam inhabitant, ita ut non oriatur ansa laedendi disciplinae honestatem. Ancillarum moderamen immediatum incumbit monialibus. Ut famuli famulaeque in pietate et ordine serventur et officiis suis satisfaciant, in quantum fieri potest, curatur a rectore vel subrectore.
IV. De Pietate et Disciplina.
ad 21. In seminario Wratislaviensi theoretico alumnorum pars maior quaque hebdomada ad sacramentum poenitentiae accedunt multique quotidie pane eucharistico se reficiunt. Exercitia spiritualia ad methodum S. Ignatii quotannis ab omnibus peraguntur initio singulorum annorum per quatuor dies. Quotidie alumni orationi mentali incumbunt, semel in die conscientiam suam discutiunt. Seminarii Wratislaviensis practici alumni semel in hebdomada ad sacramentum poenitentiae accedunt et quotidie pane eucharistico se reficiunt. Initio anni exercitia spiritualia ad methodum S. Ignatii omnes peragunt per decem dies. Quotidie orationi mentali et lectioni spirituali incumbunt, bis in die conscientiam suam discutiunt et quater sanctissimum Sacramentum visitant pro audiendo sacro et ad preces peragendas necnon ad fovendam eucharisticam devotionem fervidiorem.
In clericorum seminario Widnaviensi alumni fere omnes semel in hebdomada ad sacramentum poenitentiae accedunt et fere quotidie se pane eucharistico reficiunt. Exercitia spiritualia ad methodum S. Ignatii quotannis ab omnibus peraguntur initio anni per quatuor integros dies. Quotidie alumni orationi mentali et
10
lectioni spirituali incumbunt, semel in die conscientiam suam discutiunt et bis sanctissimum Sacramentum visitant.
ad 22. Seminarii tum Wratislaviensis tum Widnaviensis alumni singulis dominicis et diebus festivis homiliam sive exhortationem spiritualem audiunt. Principia vitae asceticae et mysticae clericis a directore spirituali vel rectore explicantur. Doctrina christiana alumnis seminarii Widnaviensis minoris explicatur in gymnasio.
ad 23. Pro seminario Wratislaviensi theoretico statuta a Principe Episcopo anno 1895, pro seminario Widnaviensi anno 1899 edita et deinde saepius pro rerum adiunctis mutata servantur; pro seminario Wratislaviensi practico Episcopus brevi tempore nova statuta edet.
Horarium pro quotidianis alumnorum occupationibus in quaque domo adest et adamussim servatur.
ad 24. Alumni seminariorum erga superiores, se ipso sociosque bene se gerunt et ad officia sua implenda non tam timore et minis quam amore et suasionibus adiguntur.
ad 25. Alumni saepius de verae et christianae urbanitatis legibus erudiuntur et sufficienter instruuntur, ut praecepta hygienica, vestium et corporis munditiem et in conv<s>ers<v>ando11 comitatem cum modestia et gravitate coniunctam iugiter teneant. Quidquid in vita communi cum normis vitae clericalis minus concordetur, a rectore in communi colloquio emendatur vel secrete reprehenditur.
ad 26. Alumni ab aliis seminariis vel ab institutis religiosis reiecti vel dimissi nunquam in seminarium dioecesanum admittuntur.
ad 27. Perturbationes et scandala praeterito tempore neque in seminario Wratislaviensi neque in Widnaviensi obvenerunt. In seminario Widnaviensi lites nationales ex convictu alumnorum trium nationum hincinde exortae semper erant leviores momenti et facile componebantur. Si qui alumni reperiantur non idonei
11
vel contumaces, excluduntur ab episcopo, audito rectore et consilio Consiliariorum, de quibus supra retuli. Alumni immediate ab Episcopo in seminarium admittuntur et si opus fuerit, expelluntur.
ad 28. Alumni seminarii Widnaviensis minoris a clericis plane et omnino sunt seiuncti.
ad 29. Parochi debent ex praescripto dioecesano alumnorum qui tempore vacationis domum revertuntur, curam habere et rectorem de eorum agendi ratione scriptis certiorem facere. Ante ordinationem transmittuntur parochis certae questiones ab episcopo statutae, ad quas conscientiose respondere debent, quae quaestiones concernunt totam vivendi rationem et indolem alumnorum necnon eorum relationes et conditionem familiae eorum, quatenus adiuvant ad melius iudicandum de ordinandorum idoneitate.
ad 30. Seminarii Wratislaviensis theoretici alumni, qui omnes Theologicam Facultatem Universitatis Literarum frequentant, ne detrimentum fidei capiant, praeter praelectiones ab Episcopo praescriptas audire non debent sine speciali rectoris permissione.
ad 31. In Borussia tempore pacis clerici ordinem maiorum, in Austria omnes clerici etiam tempore belli a servitio militari sunt immunes. Etiam in Borussia viget consuetudo, ut alumni ante sacrorum ordinum susceptionem a Gubernio dispensentur a servitute militari, donec ordines maiores suscipiant, quorum susceptio eos omnino immunes a servitio armorum reddit.
V. De Studiis.
ad 32. In Borussia novem annis, in Austria octo annis studia humaniora methodo a gubernio praescripta in gymnasio regio absolvuntur. Praeter doctrinam christianam, linguam latinam, graecam, francogallicam et nationis propriam, in Borussia etiam hebraicam, traduntur mathemathica, physica et historia aliaeque
12
artes iuxta Gubernii praescripta. In seminarium maius non admittuntur nisi alumni, qui magistrorum gymnasii assecuti sint, sententiam se studio accademico esse maturos; quae sententia nuncupatur "Testimonium maturitatis". Gymnasii curae est, ut tirones apprime ediscant linguam latinam, in qua peritiam sufficientem acquirunt.
ad 33. Wratislaviae in Universitate, Widnaviae in seminario studium philosophiae duobus annis in cursu theologico lingua germanica absolvitur. Ipsa traditur iuxta principia S. Thomae. Partes selectae ex summa S. Thomae explicantur, sed speciales disceptationes scholasticae non habentur.
ad 34. Studium s. Theologiae quatuor annis idiomate germanico absolvitur. Summa Theologica S. Thomae prae manibus habetur, et compendia, quae episcopo approbante adhibentur, concordant quoad essentiam principiis et methodo S. Thomae. Disceptationes scholasticae proprie dictae non habentur; sed pro alumnis melioris indolis instituuntur exercitia specialia in aliquot singulis theologicis disciplinis iuxta consuetudinem in Germaniae Universitatibus florentem. Traduntur sequentes disciplinae: Theologia fundamentalis vel Apologetica, dogmatica, moralis, introductio in libros veteris et novi testamenti, exegesis librorum veteris et novi testamenti, hermeneutica, pastoralis, liturgica, homiletica, catechetica, ius canonicum, historia ecclesiastica, lingua hebraica, cantus liturgicus.
ad 35. In omnibus hiusce numeri disciplinis clerici Wratislaviae in seminario practico et Widnaviae quarto anno cursus theologici exercentur.
ad 36. Alumnis nonnisi cum licentia et sub vigilantia rectoris libros et diaria innoxia legere permittitur.
ad 37. In seminario Wratislaviensi theoretico examina finalia Episcopo praeside fiunt scriptis et oretenus versus finem secundi et tertii anni.
In seminario Wratislaviensi practico examina oretenus fiunt versus finem anni.
13
In seminario Widnaviensi examina finalia quotannis versus finem anni scriptis et oretenus habentur praesente episcopo, si adesse potest.
Praemia non sunt in usu.
Neque seminarium Wratislaviense neque Widnaviense facultate gaudet conferendi gradus academicos. Clerici maioris spei ordinarie post susceptum ordinem Presbyteratus ab Episcopo mittuntur, ut sive Romae sive in aliqua Universitate studiorum Germaniae vel Austriae gradus academicos obtineant.
ad 38. Hoc studium absolvitur in gymnasio.
ad 39. In seminario tum Wratislaviensi tum Widnaviensi adest bibliothecae, quae est bene instructa ex libris sufficientibus tam pro magistris quam pro alumnis ex theologia, philosophia et aliis disciplinis, ex autoribus tum veteribus tum recentioribus magis probatis.
VI. De sacris Ordinationibus.
ad 40. Quoad promotionem alumnorum ad ordines regulae a S. Concilio Tridentino et a Summis Pontificibus praescriptae adamussim observantur. A promovendis requiritur testimonium ultimae ordinationis aut, si de prima tonsura agatur, recepti baptismatis et confirmationis; testimonium de peractis studiis pro singulis ordinationibus requisitis; testimonium rectoris seminarii de bonis candidatis moribus; testimonium parochi de facta ante susceptionem subdiaconatus in ecclesia parochiali publica proclamatione; literae testimoniales Ordinarii loci, in quo promovendus tantum temporis moratus est, ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit.
ad 41. Wratislaviae quarto anno intra curriculum studiorum tonsura clericalis et ordines tam minores quam maiores conferentur in oratorio seminarii.
Primae tonsurae et ordinibus minoribus exercitia spiritualia per tres dies, singulis ordinibus maioribus per quatuor
14
dies methodo Ignatiana praemittuntur. Exercitia Ignatiana per decem dies habentur ineunte hoc quarto anno ad ordinationes designato.
Widnaviae prima tonsura non confertur nisi exeunte secundo cursus theologici anno, ordines minores nonnisi exeunte tertio cursus theologici anno, ordo subdiaconatus et diaconatus nonnisi post medietatem quarti anni et ordo presbyteratus nonnisi exeunte quarto cursus theologici anno. Ordines sive in Sacello seminarii sive in ecclesia parochiali conferentur. Primae tonsurae et ordinibus exercitia spiritualia per unum et alterum diem, singulis ordinibus maioribus semper exercitia per tres integros dies methodo Ignatiana praemitti solent. Wratislaviae alumni munia susceptorum ordinum in Ecclesia cathedrali et in ecclesiis parochialibus, Widnaviae in sacello seminarii et in ecclesia parochiali exercent.
VII. De visitatione Seminarii.
ad 42. Saepius per annum ego infrascriptus Ordinarius inviso Seminarium tam Wratislaviense in parte Borussica quam Widnaviense in parte Austriaca dioecesis meae. Sedulo vigilo, ut Praepositi et Magistri impleant rite officia sua, ita ut tuta conscientia ipsis bonum testimonium hisce dare possim.
Cum singulis alumnis secrete instituo colloquium, ut certior sim de eorum vocatione ad statum clericalem et de eorum vita interna et morum integritate; studiorum profectum cognosco, quando quotannis praesum examinibus, quae a professoribus instituuntur.
Pluries in anno, quoties cetera munera mea permittunt, in Seminario Conferentias ipse instituo, quibus alumnos adhortor ad devotionem, cultum vitae interioris, castitatem, prudentiam et modestiam in conversatione, et ad curae animarum officia fervide et caute implenda; hisce in Conferentiis exponere soleo normas vitae sacerdotalis et boni pastoris obligationes; passim etiam capitulum quoddam ex libro "De imitatione Jesu Christi" accuratius cum alumnis lego et explico cum applicatione regularum cum alumnis lego et explico cum applicatione regularum in capitulo tali contentarum ad vitam sacerdotis tam internam, quam externam.
Omnibus supra relatis perpensis censeo, instructioni et educationi cleri in hac dioecesi satis bene esse provisum.
Princeps-Episcopus
Dioecesis Wratislaviensis
+ Adolfus
14, links unterhalb des Textkörpers Stempel mit Bischofswappen und Inschrift: "Adolfus Princeps Episcopus Wratislaviensis".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
3Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
4"Convictorium" hds. vermutlich vom Empfänger unterstrichen.
5Masch. gestrichen.
6Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
7Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
8Links, entlang der Passage "Quod deest [...] opus sit" hds. vermutlich von Bisleti notiert:
"10.864
13.840
6.597
31.301".
9Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
10Hds. evrmutlich vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
11Hds. vom Verfasser gestrichen und eingefügt.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes, Responsa ad Quaestiones a S.C. de Seminariis et de studiorum Universitatibus die 16.Julii 1916 Ordinariis prae<o>positas, Breslau vom 31. Dezember 1917, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 6572, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/6572. Letzter Zugriff am: 27.01.2023.
Online seit 04.06.2012, letzte Änderung am 20.01.2020.