Dokument-Nr. 788
Bertram, Adolf Johannes an [Benedikt XV.]
Breslau, 17. November 1920

Copia
Beatissime Pater,
Episcopi Germaniae cum Fuldam et Frisingam consiliandi causa convenissent, etiam illud deliberabant, quomodo secundum leges Codicis juris canonici et temporum ratione habita ii, qui ecclesiasticis ministeriis se dedicare cupiunt, inposterum instituerentur et educarentur. Liceat omni humilitate Sanctitati Vestrae exponere, quae de illis facultatibus theologicis in Germania, quae Universitatibus aggregatae sunt, sentiunt, timent, sperant, exorant.
Tres solae sunt in Germania dioeceses Fulda, Moguntia, Augusta Trevirorum, ubi adolescentes theologiae studiosi in propriis omnio seminariis dioecesanis informantur. Aliae, Paderborna et Eystettia, Seminariis quidem utuntur episcopalibus, quae tamen totaliter vel ex parte ex aerario publico sustentantur. Sunt igitur in Germania theologi longe plurimi ii, qui frequentant publicas litterarum universitates, ubi per facultates theologicas erudiuntur. Tales apud nos exstant septem, annexae universitatibus quae sunt Bonnae, Vratislaviae, Friburgi, Monaci, Monasterii, Tubingae, Virceburgi; his accedunt Academia Braunsbergensis et sex Lycea bavarica.
Has universitates qui frequentant theologiae studiosi, segregati a ceteris studiosis sunt ac congregati in collegiis vel seminariis, quorum moderatores nominat suo arbitrio Episcopus, qui ipse disciplinam praescribit domesticam et ordinem studiorum atque has domus inspicit visitatque constanter. Hic theolo-
168v
gi ut in litterarum studiis promoventur, ita disciplinae ope asceticae, cohortationibus et exercitiis ad vitae internae cultum, ad statum futurum toto animo sancte amplectendum formantur atque spiritu imbuuntur vere ecclesiastico.
Et haec quidem ratio instituendi cleri ut amplius concedatur, neve facultates theologicae ex universitatum compage solvantur, unanimo consensu exoptant Episcopi et exorant, gravissimis ex causis.
Ac primum quidem facultates theologicae, quippe coalitae cum publicis litterarum universitatibus, plurimum tribuunt ad tuendam et augendam apud nostrates Ecclesiae et scientiae theologicae auctoritatem. Hae sunt profecto, quarum opera in summa quadam scientiae arce etiam catholicae veritatis lumen accenditur et aliter, ut sui vi splendoris repellat tenebras atheismi atque haeresis. Per eas fit, ut lumen sacrae scientiae non solum theologiae alumnis radiet et fulgeat, sed etiam permultis aliis, qui academicis studiis incumbunt atque veritatem quaerunt. Solent enim nostri theologiae professores praeter lectiones debitas sponte in collegiis publicis coram omnium facultatum academicis fidem et Ecclesiam defendere catholicam, haud raro coram sexcentis auditoribus tam catholicis quam acatholicis. Iidem praeterea pluribus locis pro civibus academicis in dominicis festisque diebus sacra peragunt et concionantur atque curam animarum inter eos suscipiunt. Haud igitur mirum, si fidei Ecclesiaeque inimici aegerrime ferunt, quod causa catholica in Universitatibus tali ratione per facultates theologicas vindicatur, defenditur, augetur; habentque sane, cur illas ex universitatibus ejicere persaepe tentaverint.
169r
Candidatis vero sacerdotii in publicis academiis studia colentibus societas academica haud levia affert commoda. Ibi enim copia datur aliis quoque se excolendi disciplinis, plane pares ceteris academicis, quibuscum certare solent adipiscendis gradibus academicis elaborandisque quaestionibus exposito cum praemio propositis. Veniunt dein in consuetudinem sodalium ex aliis facultatibus, quin etiam amicitias cum iis jungunt, quos paulo post medicorum, judicum, magistratuum locos tenentes multum apud populum auctoritatis habere constat. Hisce efficitur, ut cum postmodo sacerdotis munus gerunt, facilius ad politiores homines aditum habeant atque clerici cum laicis ad tuenda Ecclesiae jura melius et expeditius cooperari valeant. Nec minus in sodalitiis academicorum catholicorum, quae quidem laete vigent, majori clericus fruitur vi et auctoritate, quippe qui academica studia pari jure absolverit multisque uti amicus praedilectus sit academicis.
Haec inter sacerdotes ceterosque in vita publica operantes viros doctos conjunctio, hoc amicitiae vinculum annis studiorum academicorum initum maximam vim semper in ultimis decenniis exercuit in Germania, uti experientia docet. Haec enim inter sacerdotes ex una parte, judices et medicos et advocatos professoresque ex altera parte juncta amicabilis et quasi fraterna connexia jam innumeros doctos laicos retinuit a viis indifferentismi et anticlericalium partium atque adduxit ad cooperandum fortiter in defendendis juribus Ecclesiae. Hinc instantissime petunt Episcopi, ut ratio habeatur specialis hujus conditionis, quae regnat in vita academica Germaniae. Aliter
169v
judicandae sunt res Germaniae, aliter Galliae vel Hispaniae.
Nec dubium quin, ubi primum in Germania ratio instituendi clericos ex universitatis quasi luce in umbracula, ita ut dicamus, recesserit seminarii clausi, auctoritas cum theologorum tum sacerdotum revera graviter laedatur hique eruditione inferiores existimentur atque habeantur.
Accedit, quod impossibile est, in hac nostra egestate eos, qui necessarii sunt ad tot magistros remunerandos sustentandaque seminaria theologica sumptus ex subsidiis mere ecclesiasticis suppeditare.
Nec magis quae adsunt facultates theologicae eo pacto conservari possunt, ut alumni nonnisi ingenio praestantes earum scholis assignentur. Exiguus enim discipulorum numerus, cui remanet in Universitate, a regimine civili majori impensa indignus haberetur, facultas vero theologica ad paucitatem discipulorum extenuata mox omni pondere in vita publica careret.
Minime sane ignoramus, consuetudine vitae academicae incredulorumque lectionibus professorum varias puritati fidei morumque theologorum parari insidias. Sed his periculis satis prudenter occurri potest. Imprimis diligentissime cavendum fuit et erit, ne lectiones adeantur, ex quibus theologi aliquid damni capere possint. Segregati praeterea in collegiis clericalibus iidem tuti sunt a levioribus vel immoderatis quorundam academicorum moribus, curamque semper agemus, ut tota illa quam S. Synodus Tridentina praescribit fruantur informatione ascetica. Porro illud praecavendum, ut, si quando nova fiat inter Ecclesiam et Gubernia conventio, ea tantum condicione, ineatur, ut magistri
170r
theologiae nonnisi omni fide digni nominentur; jam nunc licuit Episcopo, magistrum minus certum recusare; occasione novi concordati opus erit a civili regimine exigere, ne aliquem professorem nominet, priusquam Episcopus consenserit eique missionem dederit canonicam. Pari modo potestas civilis firmiter devincienda erit, ut si quis theologiae professor ob doctrinam vel mores Episcopi judicio non sit idoneus, munere suo teologico amoveatur. Illud denique stipulandum, ut in omni universitate theologica facultate adornata ad tradendas philosophiae, historiae, paedagogiae disciplinas etiam catholici professores adhibeantur, id quod etiam ceteris fidei nostrae academicis proderit.
Quibus expositis Episcopi Germaniae Sanctitatem Vestram exorant, ut has rationes benignissime consideret et supremam Suam auctoritatem interponat, ut facultates theologicae integrae permaneant et candidatis sacercotii nostris in academiis publicis studia peragere liceat more consueto.
Ex mandato episcoporum Germaniae haec exponendo, summa cum devotione in osculo pedis Sanctitatis Vestrae profiteor me esse
Sanctitatis Vestrae
obedientissimum filium
f. Adolf Card. Bertram.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an [BenediktXV.] vom 17. November 1920, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 788, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/788. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 23.02.2017.