Document no. 16030
Weimann, Robert to Pius XI.
Rome, 22 October 1925
In Administratione Apostolica Tucznensi, quae comprehendit partes dioecesium Gnesnensis et Posnaniensis necnon Culmensis sub ditione Borussica existentes, festa aliqua diversis diebus celebrantur, unde multa incommoda nascuntur etiam pro vita civili. Quapropter humiliter peto, ut Sanctitas Vestra indulgere dignetur, quod illa festa in toto territorio Administrationis Apostolicae Tucznensis conformiter celebrentur eodem die, et quidem:
Assumptio B.M.V.: quoad officium ipsa die, quoad forum autem Dominica sequenti cum ieiunio Sabbato praecedenti;
Dedicatio propriae ecclesiae: quoad officium feria secunda ante ultimam Dominicam mensis Octobris, quoad forum autem Dominica ipsa ultima mensis Octobris.
Et Deus ...
(sig.) Robertus Weimann,
Administrator Apostolicus.