TEI-P5
Böser OSB, Fidelis
Don Venceslaus Lucasewicz a die 15. octobris 1926 coepit incumbere studia
sacrae theologiae in nostra schola theologica. Frequentavit cursus theologiae dogmaticae et
moralis; necnon introductionis in sacras Scripturas Veteris Testamenti, Patrologiae,
Liturgiae.
Quibus in studiis industria vigebat et alacritate ac, licet lingua germanica, qua in scholae institutionibus utimur, nondum satis polleret, tamen studiorum fini bene satisfecisse censendus est.
Laudanda est eius disciplina in vita communi nostri monasterii probata. Insueto eius moribus nostrae vitae instituto facile concordabat ac semper in pace et animi nobilitate nobiscum conversatus est. Pro innata morum et ingenii honestate bonam spem praebet munere sacerdotis digne eum esse functurum.
P. Fidelis Böser
O.S.B.
p. t. Subprior
Online since 25-02-2019.
Document no. 18670
Böser OSB, Fidelis
: Testimonium morum
pertinet ad Don Venceslaus Lucasewicz, qui a die
1. Aug. 1926 commoratur in nostro Monasterio ad S. Martinum de Beuron . Beuron, 12 June 1927