TEI-P5
Document no. 13223
Reverendissime Domine Archiepiscope!
Nuntiatura Germanica apud Vaticanum tandem plane et clare mihi scripsit, Poloniam compositionem suam obtulisse sub condicione resignationis meae (quoad canonicatum) atque decedendi de omni iure meo. Quare non mediocriter obstupefactus statim respondi summatim sequentia, quae addictissime referre mihi liceat. – In conspectu nuntii tam misi quam prodigialis nescio ad tempus; quid decidam, ut praetermittam, me nullam magni discriminis rem his sine Ministerio rei publicae nostrae, cuius tutela magistratus expulsi utuntur, facere posse. Sed constare mihi videatur, probationem nullatenus esse sperandam, ne rei publicae oneri sim, quia summa oblationis nullam rationem habet ad immense damnum atque periculum intutaque incertitudo circa supellectilem etc. Pelplini iacentem nimis sollicitant. Nunc autem evidenter apparet, sine illis duabus rebus; quas semper gravissimas ad causam expediendam denotavi, impossibile esse, idoneum eventum assequi. Idcirco ante omnia canonicatus quam celerrime mihi assignandus statimque omnis possessio mea ex Polonia in locum muneris (secund. pos: 3,4) dirigenda est, ut inquiratur, quid desit, quid corruptum eoque modo hoc damnum aestimetur. Quibus rebus factis demum compositio commode perpendi potest. Tenendum enim est com-
Verumtamen, qualis nunc esset effectus, si oblatam istam compositionem inirem? Uno ictu omnia perdidissem tam munus quam omne ius postulandi salarii et domicilii. Quid de bonis meis reciperem atque in quo statu, quaestio esset omnino vacua, quia omnia renuntiassem, etiam si damnum millies tantum majus esset, quam summa compositionis. Res publica nostra liberata esset a tutela et omni cura de me, quia miseriam meam ipse attulissem, breviter omnibus rebus nudatus cum minima summa pactionis; quae brevi tempore consumpta esset, mihi dumtaxat vita concessa esset, quam porro vera mendicitate propagare possem. At hoc utique nemo optet.
Vestrae archiepiscopalis Gratiae
humillime addictus
Constantin Treder
canonicus
Online since 18-09-2015.
Document no. 13223
Treder, Konstantin
to Pacelli, Eugenio
Bonn, 04 March 1924
Nuntiatura Germanica apud Vaticanum tandem plane et clare mihi scripsit, Poloniam compositionem suam obtulisse sub condicione resignationis meae (quoad canonicatum) atque decedendi de omni iure meo. Quare non mediocriter obstupefactus statim respondi summatim sequentia, quae addictissime referre mihi liceat. – In conspectu nuntii tam misi quam prodigialis nescio ad tempus; quid decidam, ut praetermittam, me nullam magni discriminis rem his sine Ministerio rei publicae nostrae, cuius tutela magistratus expulsi utuntur, facere posse. Sed constare mihi videatur, probationem nullatenus esse sperandam, ne rei publicae oneri sim, quia summa oblationis nullam rationem habet ad immense damnum atque periculum intutaque incertitudo circa supellectilem etc. Pelplini iacentem nimis sollicitant. Nunc autem evidenter apparet, sine illis duabus rebus; quas semper gravissimas ad causam expediendam denotavi, impossibile esse, idoneum eventum assequi. Idcirco ante omnia canonicatus quam celerrime mihi assignandus statimque omnis possessio mea ex Polonia in locum muneris (secund. pos: 3,4) dirigenda est, ut inquiratur, quid desit, quid corruptum eoque modo hoc damnum aestimetur. Quibus rebus factis demum compositio commode perpendi potest. Tenendum enim est com-
53v
positionem, quae arbitrium et libidinem odit, tantum tum
possibilem esse et bene sperare, nisi condicio proposita praeter omnem modum est generosa,
quum 1) petita secundum substantiam destinata vel minimam destinanda sunt, 2) petitum et
condicio oblata saltem aliquantum tantundem habent pretium. Condicionem generosam non
habemus, nam ne una quidem <de 8>1 positio [sic], ut praedicatum est, ea certe pensari potest, sed et
petita ex parte non sunt destinanda, qua ipsa de causa adeptio muneris cum supellectili, ut
supra, omnino necessaria esse videbatur. Attamen non praetermittatur, tam tributionem, quam
acceptationem muneris nihil aliud hic esse, quam puram volontariam et extraordinariam
liberalitatem sine ulla obligatione ad id ipsum, ut tristis haec res injuste provocata,
facilius finiatur. Quamdiu igitur canonicatus non est paratus vel promptus, imperium
Polonicum positionem 1 & 2 quoad salarium et domicilium ad vitae finem tutam reddere
debet, quoad ingentem pecuniam efficit. Qua in re aliquid immutare equidem non possum, ius
id habet res publica <Prussica>2. Praesertim ea gravissimam difficultatem parant. Plane per se
intelligitur, summam salarii praestandam (hoc est pro 3 ½ annis praeteritis) quoquo modo
Poloniae solvendam esse. Iam haec est magna pecunia. De omnibus eis rebus in lite Dr.
Schröter non quaerebatur, quia novum canonicatum (exquisitum) habuit et supellectilem
intactam (a domesticis <Pelplini>3 in eius absentia custoditam usque ad migrationem); nihil facilius
erat hic, quam pretium restitutionis invenire, nam damnum materiale constitit tantum ex
salario pro 6 mensibus et impensis migra-54r
tionis pro eo
tempore pusillis et tamen accepit 18.000 L = 60.000 M. – Directe e contrario in proposita
causa sunt omnia. A primo damnum materiale et positivum eximie majus est et tempus exilii in
felicissimi (iam septies) longius, quam ibi, qua autem de causa etiam omnia in detrimentum
expulsi praecipue propter imminutionem pecuniae sunt implicata nec non mutata, nihilominus
oblatio restitutionis, quinquies minor (= 12.000 M. i. auro = 75.000 L). Quam vehementer hoc
non sufficiat, evidentissime apparet, si 8 positiones damni singillatim censentur. Iusta et
aequa restitutionis amplitudo hic nunquam eo inveniri potest, ut summa statuatur, quae ullam
rationem habet, cum re aliena exempli gratia, cum decisione quoad Dr. Schröter, sed directe
coacti sumus: damnum singularum positionum separatim aestimare, ut fit in quovis usu vitaque
communi; alias turpissime labimur. Quam immensam pecuniam nostra
<censualia>4 munera
publica enumerarent, si ad calculos in hac <re>5 vocarentur. Quamvis hoc non necesse videtur esse, tamen aliquantum
damnum ex iure et aequo, ut expositum, est computandum atque restituendum. Etiam in causa
Dr. Schröter saltem damnum materiale totum atque adeo supra modum est expiatum. Sed nescio
an pecunia oblata (12.000 M. = i.a.) suppeditet ad coemendas eas res, quae ad domum
constituendam mihi necessariae sunt et quas non habeo, nam sacerdotium totum primo anno
excluso, tantum in seminario clericorum peregi (usque ad annum 1913 Coloniae, deinde
Pelplini), ubi cura rei familiaris mihi non 54v
gerenda erat.
Qui sumptus unice summotione ex seminario allati, positionem 6 graviter onerant. – Si
<prima>6 oblatio a Polonia
pauca summa (15.000 L. = 2.500 M. i.a.) est aucta, hoc nullius momenti pro magnitudine
objecti litis est. Omnino ex memoria est depositum, post oblationem factam 1 ¾ annos
praeterivisse, quod aliquo numero est, et positionem 8 (= 27.000 M. i.a.), plus quam duplex
totius oblationis, ex eo tempore accessisse. Atque de his 27.000 M. nihil possum renuntiare,
quia a testatore acriter obligatus sum, ut omnia, nihilo excepto, insumerem in pauperes
novas ecclesias: Quod nuper declaravi, exiguam condicionem latam (75.000 L.) offensionem
esse contra bonum et aequum atque justitiam, comprobat illustratque hoc quoque. Inaudita est
mutatio, qua marca Polonica annis duobus praeteritis perfuncta est. Tempore expulsionis meae
100 M. Pol. valebant 2 M. germ., hodie 1 m. pol. = 470 Milliard. M. germ. Itaque Polonia
hodie pro 75.000 L. solveret paulo minus quam 28.000 M. pol. Attamen pro satisfactione
canonici Dr. Schröter pendere debuit, quadragies vel quinquagies tantum. Indidem ista
inexcusabilis iniquissimaque a Polonia commissa rei probatio per plures annos! Quantum inde
lucrum pro ea! Sed quanta etiam iniustitia eius in avida ratione agendi utique pro hoc
tempore, ubi cura domestica pro die tot opes absorbet. De imminutione pecuniae minime
cogitatum est, quamquam hodie nihil gravius ea, quia res (objectum) non minuitur cum pecunia
sed supra modum ingravescit. Per annos frustra reponebam, quod habui, ad calceamina
comparanda, sed in fine nihil habui quam chartulas viles. Desperatae fere sunt res exclusi,
cui non 54bisr
est aliquid iuris adversus quempiam – qui nullius
rei rationem habere potest: Adhuc ante nonnullos dies persona amplissima, quadam cum
gravitate, mihi dixit: Reverende est, quaeso, vita vestra mendivitatis sacerdote digna?
Referatur hoc ad magistratus vestros. Quod si Polonia contra omne ius progressa est ad
factum tam esitiabile, summum eius officium quoque est, hoc malum lenire et omne damnum
sanare. – At debitiones meae, quas contrahere coactus sum, tamen solvi volunt, nec non res
publica Prussica est creditor meus, litteris debui me obligare, ut omnia accepta redderem. –
Quod attinet ad 100.000 L certe non recte intellectus sim; nunquam consensi, ut ea summa
pecuniae sit satisfactio pro toto damno, quod iam supra dictum doceat. Post imminutionem
pecuniae ea summa tamen prorsus paucum valet, nempe circiter 16.000 M. i.a. Utinam ante
longum tempus jam eruditum esset, Poloniae in miram et mihi incredibilem mentem venisse, ut
omne inauditum nefas cum suo latissimo damno tam exigua oblata pecunia sanaretur, haud dubie
sine mora omni vi et medio urgeri et instari debuisset, ut initio memoratum (canonicatus cum
cura domestica etc.) impetraretur. At hoc quidem nunc statim quam celerrime
adducendum est. Ad id agendum propinqui et amici mei a principio vehementer
propellebant me, qua de causa et Ministerium rei publicae nostrae in hac re adii. Responsio
autem mihi data nota est, prius totum et plenum damnum, ab imperio Polonico remunerandum,
Romae statuendum esse. 54bisv
Et quia nuntiatura Germanica ad
Vaticanum idem propositum iudicans omnia dirigens assidue monebat, ut unusquisque se
abstineret ab omni libidinosa atque contumaci Nuntiaturam impedienti actione, quoniam alii
quoque ea re afflictari possent (ut Dr. Schröter destinato suo processu declarabat) nihil
aliud ut antiquus judex publicus facere potui, quam acquiescere et exspectare; sed hunc
eventum nunquam praesensissem. Verumtamen, qualis nunc esset effectus, si oblatam istam compositionem inirem? Uno ictu omnia perdidissem tam munus quam omne ius postulandi salarii et domicilii. Quid de bonis meis reciperem atque in quo statu, quaestio esset omnino vacua, quia omnia renuntiassem, etiam si damnum millies tantum majus esset, quam summa compositionis. Res publica nostra liberata esset a tutela et omni cura de me, quia miseriam meam ipse attulissem, breviter omnibus rebus nudatus cum minima summa pactionis; quae brevi tempore consumpta esset, mihi dumtaxat vita concessa esset, quam porro vera mendicitate propagare possem. At hoc utique nemo optet.
Vestrae archiepiscopalis Gratiae
humillime addictus
Constantin Treder
canonicus
1↑"de 8" hds. eingefügt vom
Verfasser.
2↑"Prussica" hds. eingefügt vom
Verfasser.
3↑"Pelplini" hds. vom Verfasser
eingefügt.
4↑"censualia" hds. eingefügt vom Verfasser.
5↑"re" hds. eingefügt vom
Verfasser.
6↑"prima" hds. eingefügt vom Verfasser.