Document no. 14203
Schreiber, Christian to Pius XI.
Bautzen, 09 June 1923
Gratitudinis quam maximae affectus urget me, ut Sanctitati Vestrae intimas agam gratias pro munificentissimo quod Sanctitas Vestra dioecesi Misnensi per manus Eccmi ac Revmi Dom. Nuntii Apostolici Monachii ad ecclesias in diaspora Saxonica aedificandas largiri dignata est dono centum millium libellarum italicarum.
Verba mihi deficiunt ad exprimendam summam quam expertus sum laetitiam in adventu huius stipis, tum quia ipsa in deplorandissima quod inopiam Ecclesiarum dioecesis Misnensis attinet penuria mihi advenit, tum multo adhuc magis quia ab amantissimo et amatissimo Patre Nostro, Christi Vicario, mihi advenit. Statim post acceptam praedictam pecuniae summam mandatum dedi, ut ea quae in dioecesi Misnensi praeprimis necessaria est ecclesia, scilicet in Werdau, urbe industriali Saxoniae, exstruenda inchoetur et quidem tanta cum alacritate ut ante annum vertentem
46r
consecrari possit. Quae Ecclesia mense Junii sub
auspiciis Sanctissimi Cordis Jesu coepta, in honorem Sacnti Bonifacii consecranda, cum
sumptibus Sanctitatis Vestrae erigatur, in perpetuum testimonium perhibebit de Sancti Patris
Nostri Pii XI pietate ac liberalitate, et fideles semper atque semper in vivam erga Sanctam
Sedem obedientiam, amorem, gratitudinem excitabit.Sanctitati Vestrae
obedientissimus et devotissimus
filius
Christianus Schreiber,
Episcopus Misnensis.