Document no. 15583
Kessler, Josef Alois to Pius XI.
Berlin, 02 February 1924

Sanctissime Pater,
Mense Julio anni 1922 ss. Apostolorum limina visitans, Sanctitas Vestra mihi subsidium ad vivendum benignissime donare voluit. Sed cum egestate tunc nondum laborarem, gratiis pro paterna erga me sollicitudine actis, humiliter petii, ut Sanctitas Vestra clero meo potius vestiendo subsidium pecuniarium largiretur. Sanctitas Vestra precibus meis benigne annuens munificentissime 80 millia librarum italicarum pro sacerdotibus Tiraspolensibus vestiendis donavit. Nunc muneris mei officium iucundum esse puto, Sanctitati Vestrae nunciare, quemque Dioecesis sacerdotem pro Sanctissimo Patre unam ss. Missam, ut suum gratum patefacerent animum, Deo Opt. Max obtulisse.
Hodie ipse vitam in egestate dego, omnibus facultatibus meis plane exhaustis. Quod sane non mirum, quia a bolschevicis omnibus rebus exspoliatus iam septimo anno nullum salarium accipio, a dioecesi vero curae meae commissa pauperie maxima laboranti nihil recipio.
Quare ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humiliter oro, ut tantam annuam pecuniam, quanta ad vitam modestissimam ducendam unius sacerdotis sufficeret, singulis mensibus ad me transmittendam, largiri gratiosissime dignetur.
Denique osculor ss. reliquias dextramque, petens humiliter Apostolicam benedictionem
Sanctitatis Vestrae
oboediens et humilis servus
Josephus Kessler
Episcopus Tiraspol
Recommended quotation
Kessler, Josef Alois to PiusXI. from 02 February 1924, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 15583, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/15583. Last access: 26-12-2024.
Online since 18-09-2015.