Document no. 10063
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio
Breslau, 29 January 1921

Excellentiae Vestrae
ad benignissimum telegramma diei 27. h. m. respondere festino, episcopus Unionis Fuldensis ex toto corde Sanctitati Suae gratias agere maximas pro eximia paterna benevolentia, quae elucet ex munificentia augusta, qua Sanctitas Sua obtulit dono cathedralibus nostris oleum in Coena Domini consecrandum. Cum jam ineunte hoc anno episcopi mercatori L. Voosen Coloniensi dederint mandatum procurandi olei necessarii emptionem, telegrammate interrogavi, possitne certo exspectari olei illius maturum adventum. Quod affirmatum est. Hinc ne frustra Sanctae Sedi onus procurandi oriatur, consultum erit, ut mandatum dicto mercatori jam datum in suo vigore maneat, et peto, ut ad Sanctissimi Domini pedes gratitudinis sensus hisce exprimere liceat.
Summa cum aestimatione et devotione permaneo esse
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram.
Recommended quotation
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio from 29 January 1921, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 10063, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/10063. Last access: 05-05-2024.
Online since 14-05-2013, last modification 10-09-2018.