Document no. 10876
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio
Breslau, 28 August 1921

Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Episcopi Germaniae hisce diebus Fuldae ad Conventum annuum congregati, deliberantes praeter curas spirituales dioeceseon etiam populi inopiam rerum temporalium, ante omnia Sanctitati Suae sincerissimae gratitudinis sensus manifestarunt, attenta multitudine admirabili beneficiorum, quae ex Vicarii Christi paternis manibus obvenerunt hisce annis dioeceseon nostrarum esurientibus parvulis aliisque multis inopia oppressis. Quum maxima harum eleemosynarum pars, attenta earum destinatione, infantibus distribuendae fuerint, parum hucusque fieri potuit pro illa esurientium specie, quae statui incolarum medio (Mittelstand) adnumeranda est. Agitur de innumeris personis, quae neque ad laboribus victum quaerendum vires habent, neque mendicare poterunt. Agitur de viduis derelictis, de pauperibus
4v
pauperibus [sic] nobilioris status, de permagno numero illorum, qui ante bellum ex parvis parsimoniae summis capitalibus censum ad victum aliquatenus sufficientem perceperunt, nunc vero diminuto monetae valore fame pereunt, de personis ex privatorum officinis et aliunde dimissis sine jure percipiendi pensionem, de permultis insuper aegrotis et senibus statuum honestiorum patrimonio nullo vel modico tantum instructis.
En inopia, miseria famesque occulta et tacens1, quae erubescit publice apparere, publice clamare. Eiusmodi pauperes mori malunt quam mendicando ostia pulsare.
Huic inopiae occultae opem discrete2 ferre specialis pietatis provincia est.
Nescimus, num Sanctitati Suae etiam nunc et pro futuris mensibus obvenerint subsidia, quae ut ait mihi Eminentissimus Cardinalis Secretarius Status, hucusque fluxerunt ex "Banca della Divina Providenza".
Hinc non audeo, iterum iterumque comparere in Aedibus
5r
Vaticanis novas semper inopias exponens. Discretiori Excellentiae Vestrae deliberationi relinquere liceat, num sit contra modestiae normas, curam expositam ferre ad paternam Sanctitatis Suae observationem.
Quid de hac re sentiendum sit, liceat mihi Excellentiae Vestrae examini commendare ea profundissima reverentia, qua permaneo esse
Excellentiae vestrae
devotissimus et obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram.
1"occulta et tacens" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, unterstrichen.
2"Huic ... discrete" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, unterstrichen.
Recommended quotation
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio from 28 August 1921, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 10876, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/10876. Last access: 28-04-2024.
Online since 25-06-2013, last modification 24-10-2013.