Document no. 10887
[Gasparri, Pietro] to Bertram, Adolf Johannes
Vatican, 31 October 1919

Copia
Ad litteras Amplitudinis Tuae die XVe mensis currentis ad me datas, circa designationem Episcopi Auxiliaris pro dioecesi Vratislavensi, quae sequuntur respondere censeo:
Ex tabulario Secretariae Status minime colligitur, mense Julio 1914, Sanctam Sedem Ministri Regio Borussiae declarasse "se in nominatione Episcoporum Auxiliarium observaturam esse hanc praxim, nempe ut, ante designationem, Episcopus Residentialis confidentialiter certitudinem adipisci studeat sitne persona designanda Gubierno grata.
Constat vero Cardinalem a Secretis Status Regiae Legationi Borussicae exhibuisse commentarium quoddam, ex tabulis eiusdem Secretariae excerptum, circa nominationes Episcoporum Auxiliarium in Borussia ab anno 1858 usque ad anno 1912 factas, ex quo commentario apparebat Sanctam Sedem, ratione habita dotationis, ab Aerario regio Episcopis Auxiliarium solutae, Episcopo residentiali petenti interdum hisce fere verbis
115v
respondisse: Amplitudo Tua, debita, uti par est, prudentia, nulla mentione Apostolicae Sedis facta, investigare curet sive directe sive indirecte utrum ex parte Gubernii aliqua obiiciatur difficultas ordinis politici quoad personam viri ecclesiastici a Te ad officium Episcopi auxiliaris iam Sanctae Sedi propositi.
Quae cum ita sint, faveas iuxta hanc responsionem in allato casu Te gerere.
Hanc ultro nanciscor occasionem sensus existimationis maximae in Te meae confirmandi quibus sum ac permanere gaudeo
Amplitudinis Tuae
Recommended quotation
[Gasparri, Pietro] to Bertram, Adolf Johannes from 31 October 1919, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 10887, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/10887. Last access: 11-11-2024.
Online since 14-05-2013, last modification 24-10-2013.