Document no. 12106

Gruber, Karl Franz: [Kein Betreff]. Wiesbaden, 10 March 1923

Anna Kupka, mihi jam per multos annos nota, est virgo bonorum morum, quae officia catholicae religionis optime semper praestitit. Cum senuerit negotium vendendi olera et ad victum necessaria jam non potest satis obire. Nunc jacet aegrota in hospitio ad Spiritum Sanctum Sororum nostrarum de misericordia. Soror superior nihil pretii pro sustentatione postulabit et auxilium municipii Wiesbadensis pro ipsa implorabit, quod certo impetrabit. Ex pecuniis Sanctissimi Patris mihi missis et ex donis pro pauperibus mihi datis eam adjuvabo, ita ut auxilium Sanctissimi Patris necessarium non sit.
Gruber, parochus ad St. Bonifatium
Rmo Eppo a consiliis.
Recommended quotation
Gruber, Karl Franz, [Kein Betreff], Wiesbaden from 10 March 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 12106, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/12106. Last access: 02-05-2024.
Online since 23-07-2014, last modification 18-09-2015.