Document no. 1261

Gasparri, Pietro: [Kein Betreff]. Vatican, 01 December 1918

[Zirkularschreiben]
Eme ac Rme Domine Mi Obsme,
Cum res, quae ad Supremam Sacram Congregationem S. Officii deferri solenti, graves sint perumque et in iis versentur quae nullo modo debeant, nec sine scandalo possint, ab aliis resciri, opus est ut earum delationes summa prudentia summaque cautione fiant, ne in manus incidant perditorum hominum ad ea omnia semper perpetranda paratorum, quae vel in detrimentum anumarum vel in religionis sacrorumque Administrorum obtrectationem verti possint.
Quam ob rem Beatissimi Patris ea voluntas est, ut quotquot sunt in orbe catholico Archiepiscopi et Episcopi, suo quisque clero, iusso Apostolicae Sedis, praecipiant, gravi poena transgressoribus constituta, ut nullam prorsus denuntationem ad praefatum Sacrum Supremum Tribunal per cursorem publicum (vulgo per posta) ipse clerus mittere queat aut per fideles mitti permittat, sed suo quisque Ordinario, per sigillum clausam, tradendam curet.
Episcopi vero, cum litteras acceperint quae ex exteriore inscriptione appareant eidem sacro Tribunali destinatae, eas,
291v
non tactas, alio includant involucro (italice busta), inscriptasque mittant Cardinali a Secretis Status Sanctitatis Suae, qui, nulla interposita mora, eas, similiter integras, Sancto Officio transmittendas curabit.
Haec Eminentiae Tuae renuntians mandato Sanctissimi Domini, sensus meae erga Te venerationis maximae confirmo, Tibique manus humillime deosculatus, sum atque permanere gaudeo
Eminentiae Tuae
Addictissimus.
Recommended quotation
Gasparri, Pietro, [Kein Betreff], Vatikan from 01 December 1918, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 1261, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/1261. Last access: 08-12-2024.
Online since 14-01-2013.