Document no. 12684
Sproll, Johannes Baptista to [Pius XI.]
Rottenburg, 14 July 1922

Copia
Beatissime Pater!
In dioecesi mea gubernum civile ex multis decenniis reditus eorum beneficiorum, quae sustentationem congruam non proferunt, usque ad congruam supplet, quia episcopo vectigalia ecclesiastica dioecesanis imponere nondum concessum est. Sed nunc idem gubernium postulat, ut ii parochi, qui ampliores solito reditus ex beneficiis suis percipiunt, partem aliquam ad remunerandos cooperatores suos tradant. Quod cum nobis aequum esse videatur, etiam ceteri beneficiarii, qui cooperatores non habent, sed pinguiores reditus percipiunt, in favorem ceterorum sacerdotum aliqua parte cedere deberent. Peto igitur humillime, ut mihi pro annis 1922, 1923 et 1924 facultas detur imponendi censum congruum istis beneficiariis, ita tamen, ut sustentationem a me et gubernio civili constitutam et insuper 3.000 marcas accipiant, superflua vero in favorem ceterorum clericorum tradere teneantur.
Pro qua gratia gratias aget maximas
Sanctitatis Vestrae
devotissimus et humillimus
filius
(sig.) Dr. Sproll, Vic. glis.
Recommended quotation
Sproll, Johannes Baptista to [PiusXI.] from 14 July 1922, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 12684, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/12684. Last access: 16-07-2024.
Online since 31-07-2013, last modification 10-09-2018.