Document no. 12777
Mutz, Franz Xaver to Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 09 March 1923

1 addid. redd.
Libellum a Hermanno Fild die 12. Decembris 1922 Sanctitati Suae exhibitum nobisque transmissum reddentes audito quoque parocho Meersburgensi ad mandatum de die 7. Februarii h. a. deditissime referimus quae sequuntur:
Quod orator libello suo affirmavit, summa se in egestate esse, vero omnino non stat nec ipse ex iis, quae de eo scire licuit, dignus esse videtur, qui adiuvetur. Quem enim, quo tempore libellum scripsit, in domo seminarii ludimagistris instruendis Meersburgensi per 6 fere menses in operibus electricis occupatum maiorem quam qua ad victum indigebat pecuniam quaesivisse ex epistula a rectore eiusdem seminarii parocho Meersburgensi transmissa constat. Orator quoque, dum in domo seminarii conmorabatur, cum ne semel quidem teste eodem rectore sacrosanctae missae sacrificio in sacello seminarii adstare visus sit, valde dubitandum est, num catholicus sit et pietas ista, cuius speciem in libello suo prae se fert, plane vera ac sincera sit.
173v
Quae cum ita sint, oratorem Sanctitati Suae commendare non possumus.
De mandato:
Mutz
Recommended quotation
Mutz, Franz Xaver to Pacelli, Eugenio from 09 March 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 12777, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/12777. Last access: 22-12-2024.
Online since 23-07-2014.