Document no. 13390
Frins, Alexander to Pius XI.
Berlin, 01 August 1923

Beatissime Pater!
Magna temporum calamitas, qua tota Germania novissimis praecipue diebus in modum fere inauditum laborat, maxima quoque intulit pericula subsistentiae piis Sodalitatum religiosarum institutionibus. Congregatio Sororum St. Francisci e domo moderatrice Thuine, cujus humillime infrascriptus sacerdos curam gerit, magnas aliquas domos pauperrimae juventuti erudiendae dicatas per hoc tempus abnorme extremo nonnisi labore nititur sustentare et conservare. Domus moderatrix praesertim, in qua quadringenti fere pueri et puellae inferioris ut dictum conditionis educandi degunt, paene nescit, unde unde sumptus ingentes et jam in diem crescentes haurire et ea quae ad victum et sustentationem tot personarum necessaria suppeditare. Quare Sorores in eam curam incumbentes, ut ea, quae prioribus annis Deo adjuvante instituta sunt, infracta conserventur et insuper consciae
83v
maximae benevolentiae, qua Sanctitas Vestra genti Germaniae ac nominatim pueris egestate laborantibus saepissime opem ferre contendit, per me ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutum institutiones supradictas enixe commendant et humillime supplicant, ut Sanctitas Vestra si fieri potest aliquot subsidia in sustentationem et interventionem harum institutionum inservienda speciale favore porrigere dignetur.
Pro qua gratia gratias maximas agit ea qua par est reverentia et veneratione
Sanctitati Vestrae
Infimus in Christo filius
Dr. Alexander Frins
Rector domus et sacelli
St. Francisci
Berolini, Burggrafenstrasse No. 1.
Recommended quotation
Frins, Alexander to PiusXI. from 01 August 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13390, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13390. Last access: 02-05-2024.
Online since 24-10-2013.