Document no. 13604
[Stuckenberg, Beda] to Pius XI.
[Thuine], before 04 August 1923

Copie.
Beatissime Pater
Soror Maria Beda, Moderatrix generalis Sororum Franciscalium a S. Georgio Martyre e domo matrice in Thuine, dioecesis Osnabrugensis, ad pedes S. V. provoluta, haec humiliter exponit:
Iamdiu in votis Sodalium hujus Congregationis erat, ut praeter vitam activam, quam Sorores juxta Constitutiones sui Instituti a S. Sede jam definitive approbatas exercent nonnullae saltem Sorores vitae contemplativae se totaliter dedicent, vivendo in strictiori clausura atque nomine reliquarum Sodalium adorationi perpetuae Ss. Sacramenti et exercitiis pietatis, imprimis dignae persolutioni divini Officii et propitiationi divinae Majestatis peccatis hominum tam multipliciter laesae se totaliter devovendo. Usque nunc hoc Sororum desiderium ob varias circumstantias plene impleri non potuit, preasertim ob penuriam Sororum, quae pro externis Instituti operibus necessariae erant et ob angustiam loci in domo matrice in Thuine; at nunc, quum numerus Sodalium jam ultra 900 excreverit et aptus locus in altera domo Noviciatus a S. Sede nobis in Denekamp, archidioecesis Ultrajectensis, concessa ad hunc peculiarem finem paretur, propositum istud facilius in actum converti et introduci potest.
Quapropter humilis Oratrix una cum omnibus Sororibus Consilii generalis juxta votum ultimi Capituli generalis hujus Congragationis anno 1917 celebrati a Sanctitate Vestra hanc specialem gratiam enixe petit, quatenus praeter vitam activam etiam in posterum a Sororibus juxta Constitutiones approbatas exercendam ista vita contemplativa et propitiatoria stabiliter introduci valeat ita quidem, ut nonnullae Sorores votorum perpetuorum et probatae virtutis, quae ad talem vitam se voluntarie obtulerint et a Moderatrice generali cum suo Consilio ad hunc finem
37v
acceptatae fuerint, a reliqua Communitate separatae et sub strictiori clausura degentes nomine totius Congragationis et pro ipsius scopo totaliter vitae orationis et adorationis Ss. Sacramenti se dedicent, divium Officium juxta ritum et ordinem Romano-Seraphicum diu noctuque in choro persolvant et praeter accuratam observantiam Constitutionum nostrae Congregationis speciales quoque Ordinationes huic scopo adaptatas et in proximo Capitulo generali revidendas et tunc S. Sedi pro approbatione proponendas, fideliter observent.
Et Deus etc.
Recommended quotation
[Stuckenberg, Beda] to PiusXI. from before 04 August 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13604, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13604. Last access: 17-04-2024.
Online since 16-12-2013, last modification 18-09-2015.