Document no. 13666
Hagemann, Johannes to Pacelli, Eugenio
Hildesheim, 11 March 1923

Reverendissimae Nuntiaturae Apostolicae
Litteras supplices Sanctissimo Domino a Licin i o Pratesi in Braunschweig, dioeceseos Hildesiensis habitante porrectas et nobis die 23. m. p. Nr. 26614 a Reverendissima Nuntiatura Apostolica transmissas ut mentem nostram desuper aperiamus, in adnexo remittimus, humillime quae sequuntur referentes.
Lucinius Pratesi, catholicus, natus die 13. Juli 1881 abhinc 17 annos in Germania vivit. Mense Julio anni 1908 matrimonium cum muliere lutherana coram ministro acatholico in ecclesia lutherana in loco Großilsede celebravi ex quo duos pueros suscepit qui nunc duodecium et quartum decium annum agunt.
Quos pueros Pratesi in religione lutheranorum hucusque educavit, at nunc uxore consentiente parocho catholico serio promisit, se omni ope atque opera enisurum esse, ut omnis proles in catholicae religionis sanctitate educetur.
Toto tempore quo Pratesi in Germania degit, nunquam sacramenta Ecclesiae recepit, interdum vero divinis
197v
officiis assistebat.
Pratesi operarius in quadam fabrica ceramica est et mercedem 5.250 marcarum Germanicarum singulis diebus laboris accipit.
Reverendissimae Nuntiaturae Apostolicae
Humillimus famulus
J Hagemann,
Episcopalis Vicarius Generalis.
Recommended quotation
Hagemann, Johannes to Pacelli, Eugenio from 11 March 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13666, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13666. Last access: 03-05-2024.
Online since 23-07-2014.