Document no. 13712
Richard SJ, Rembert to Pius XI.
Charlottenburg, 10 March 1924

Beatissime Pater!
Ad sublevandam egenorum nostrorum inopiam pro pietate vere paterna, cuius tot ac tanta nobis documenta praesto sunt, Sanctitas Vestra insigne nobis donum communicavit per "caritis" [sic] quam vocant "consociationem" nostram nobis commissum. Iam tantae largitionis gratias ex intimo corde sinceras Sanctitas Vestra dignetur recipere omnium imprimis illorum nomine praestitas, quibus tam praeclarae caritatis pignus magno nostro quoque solatio conferemus. Cum donum paternuum summa profecto laetitia distribuemus, pari nobis reverentia eximiam Summi Pontificis benevolentiam iterum atque iterum genti nostrae probatam denuo fidelibus renuntiare ac demonstrare licebit, ut sincera, quae omnium animis insidet, in Christi Vicarium pietas filialis magis etiam crescat ac confirmetur.
Nomine fidelium curatiae Charlottenburgensis Beato Petro Canisio sacratae
Rembertus Richard S.J., curatus.
Recommended quotation
Richard SJ, Rembert to PiusXI. from 10 March 1924, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13712, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13712. Last access: 16-07-2024.
Online since 18-09-2015, last modification 29-01-2018.