Document no. 13756
Ow-Felldorf, Sigismund Felix von to Pacelli, Eugenio
Passau, 13 November 1923

Excellentissime ac Reverendissime Domine!
Dum ad literas aestimatissimas Excellentiae Vestrae Rmae. diei 19. Octobris a. c. respondeo, afferre mihi liceat, Comitissam de Deym tempore commemorationis meae in Urbe, mense elapso, iterato libello supplici Sanctissimum Dominum adiisse ad stipem pro aedificando domo societatum catholicarum in loco Arnstorf erogandam, meque sententiam meam de hac re in Secretaria Status (coram Rmo. Dno. Msgr. Pizzardo) scriptis et verbo deposuisse. Precibus oratricis mulieris honestissimae et vere piae ac religiosae, quibus me etiam rogavit, ut partes eius apud Sanctissimum Dominum agerem, obstare nolui, quamvis indigentiae et necessitates multo graviores (e. gr. pro sustentatione Seminariorum) in hac Dioecese premant. Si Sanctissimo placuerit, aliquam stipem pro domo illa in Arnstorf aedificanda conferre, summam libellarum forte quingentarum congruam existimarem; sin autem, humillime peterem, ut Sanctitas Sua saltem benedictionem Apostolicam Comitissae Mariae Theresiae de Deym, eiusque familiae et operi inchoato, de quo in precibus, benignissime concedere dignetur.
Haec dum
173v
Excellentiae Vestrae Rmae. communico, sensus existimationis summae et reverentiae plane singularis enunciare me gaudes, quibus permaneo
Excellentiae Vestrae Rmae.
famulus obsequiosissimus
+ Sigismundus Felix
Epps. Passarien.
Recommended quotation
Ow-Felldorf, Sigismund Felix von to Pacelli, Eugenio from 13 November 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13756, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13756. Last access: 01-05-2024.
Online since 23-07-2014.