Document no. 13910
Mayer, Michael to Pius XI.
Neukirchen, 01 May 1923

Beatissime Pater!
Innumerabilibus, quae Sanctitas Tua in populum nostrum iam contulit, beneficiis commotus audeo in summa rerum inopia a Te auxilium implorare.
Parochiani mei in 40 vicis commisti cum 3.000 Protestantibus dispersi sunt. Quae res in se mala eo peior redditur, quod ecclesia propria adhuc caremus, quo fit ut cogamur in eadem, qua Protestantes, ecclesia officia divina celebrare. Quare parochiani mei, cum officium nostrum Protestantium officium antecedat, nisi bene mane surgunt, id quod apprime tempore hiemali et in difficultatibus viarum asperarum et inopportunarum admodum onerosum est, religionis officia adimplere non possunt. Ideo inter eos multi autem matrimonia cum acatholicis coram ministro acatholico contrahunt. Accedit, quod pro brevitate temporis spatii catholicis concessa nobis magis, utpote in confessionali, festinandum est, magis quam animarum saluti conducit. Quae cum ita sint, mirum non est, si nihil antiquius habemus, quam ut ecclesiam propriam exstruere possimus.
Ad eundem finem qua par est reverentia Te adimus, Sanctissime Pater, precibus humillimis, ut largitione aliqua inopiam nostram leves. Spes justa est, ecclesiae propriae exstructione universum statum parochiae meliorem futurum esse, multo plures homines dominica officia religionis
38v
expleturos, sacerdoti occasionem faciliorem praebitum iri parochianis adhuc officia negligentibus instare. Accedit, quod exstructione ecclesiae multis fabris, qui negotii inopia laborant, facultas dabitur mercedem labore acquirendi et conjugem et liberos nutriendi.
Imploro auxilium Deiparae initio mensis Maji, qui ei dedicatus est, ejus aucilio [sic] confisus, ut preces meae vanae non sint.
Postremo pro me et omnibus subditis peto a Te, Sanctissime Pater, benedictionem Apostolicam.
Summa cum reventia [sic] et obedientia [sic]
devotissimus Michael Mayer,
parochus.
Recommended quotation
Mayer, Michael to PiusXI. from 01 May 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13910, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13910. Last access: 03-05-2024.
Online since 23-07-2014.