Document no. 13931
Wiegand, Ludwig to Pius XI.
Kirschhausen, 02 June 1924

Santissime Pater!
Sanctitati Vestrae gratias agunt ex intimo corde omnes, qui Vestra benevolentia et liberalitate adjuti sunt, praesertim viduae egenae et infantes pauperes, quibus beneficia a Vestra Sanctitate impertita sunt. Res in nostra patria valde tristes sunt; quapropter gaudio magno repleti sumus, quod Sanctitas Vestra Jesu Christi exemplum imitata locuta est: misereor super illam turbam, cui St. Bonifacius Evangelii lumen praedicavit. In precibus nostris Vestrae Sanctitatis memores abundantiam divinae bendictionis implorabimus.
Ad pedes Sanctitatis Vestrae
humiliter provolutus
L. Wiegand
parochus
Recommended quotation
Wiegand, Ludwig to PiusXI. from 02 June 1924, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 13931, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/13931. Last access: 15-08-2024.
Online since 18-09-2015, last modification 24-06-2016.