Document no. 14053
Fischler, Ludwig to Pius XI.
Schloss Holzen bei Augsburg, April 1923

Beatissime Pater!
Devotissima erga Sanctam Sedem Apostolicam veneratione perfusus diu iam ardenter desidero, ut modo quodam singulari atque signo etiam speciali cum hac Sancta Sede connecti mihi liceat.
Hinc, Sanctissime Pater, flexis coram throno Tuo genibus humiliter rogo, ut hoc meum desiderium proponere liceat. Exopto autem atque peto, ut Sanctitas Tua me servum in numerum eorum suscipere dignetur, qui "camerieri segreti di spada e cappa sopranumerari [sic]" vocantur.
Meum profecto non est discernere, num tanto munere quantulumcumque dignus videar; neque rationes, quibus Sanctitas Tua ad hanc mihi gratiam concedendam adduci possit, proponere audeo.
113v
Reverendissimus autem Dominus Maximilianus eques de Link, Episkopus [sic] Augustanus, ad cuius gregem me pertinere gaudeo, benignissime promittit, se pro me precatorem ad Te esse accessurum. Quare plenus fiducia huic meo Episcopo omnia committo nec plura mea ex parte addenda esse censeo.
Unum illud addam, me ex gente catholika [sic] comitum Fischler de Treuberg, die 30. Januarii anni 1876 natum, ab anno 1910 cum Hedda Blanceflor, nata de Bildt, dame d'ordine di Santo Sepulcro, matrimonio esse coniunctum.
Peculiarem meam venerationem denuo attestans pedes Sanctitatis Tuae deosculor atque filiali pietate commotus semper mansurum me esse voveo
Sanctitatis Tuae
servum devotissimum
Ludovicum comitem Fischler de Treuberg.
113r, links oberhalb des Brieftextes hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, vermerkt: "chiedesi nomina Cameriere Segreto di spada e cappa soprannumerario"; 113r, in der rechten oberen Ecke von weiterer unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, vermerkt: "Mgr. Pizzardo".
Recommended quotation
Fischler, Ludwig to PiusXI. from April 1923, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 14053, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/14053. Last access: 04-05-2024.
Online since 23-07-2014, last modification 12-01-2016.