Document no. 1451
Pacelli, Eugenio: ["Decreto di esecuzione"], 24 June 1917
Dei et Apostolicae Sedis Gratia Archiepiscopus Sardianus
apud Regiam Bavarie Aulam
Nuntius Apostolicus
Utentes facultatibus a Sacra Congregatione Concistoriali decreto "Ratisbonensis et
Augustae Vindelicorum - Dismembrationis et aggregationis" N°. 181/1917 diei 21 Maii
proxime elapsi Nobis tributis, declaramus a die huius decreti pagos Au am Aign et Winden
am Aign cum omnibus et singulis fidelibus in eis existentibus et commorantibus a territorio
paroeciae Geisenfeld dioecesis Ratisbonensis separatos et avulsos diocesique Augustae
Vindelicorum unitos et aggregatos, fideles quidem loci Au am Aigin paroeciae Hoeg,
fideles vero loci Winden am Aign ecclesiae filiali Langenbruck paroeciae Fahlenbach.
Contrariis non obstantibus quibusvis, speciali quoque mentione dignis.
Datum Monachii, ex Aedibus Nuntiaturae Apostolicae,
die 24 juni 1917.
sig. Eugenius Archiepiscopus Sardianus
Nuntius Apostolicus
Concordat cum originali
+Eugenius Archiepiscopus Sardianus
Nuntius Apostolicus