Document no. 14744
Bertram, Adolf Johannes
to Heilige Konzilskongregation
Breslau, 07 May 1925
Saepius evenit, ut viri aut mulieres ad poenam carceris per plures annos durantem damnati tempore talis incarcerationis matrimonium in facie Ecclesiae solemnizare desiderent aut ad sanandum commercium antea invalide initum aut ad alias obligationes implendas. Hinc sacerdotes curati incarceratorum, quibus institutivo definitiva ad curam captivorum gerendam a Gubernio data est quibusque facultates ad talem curam gerendam commissae sunt ab episcopis locorum, quique gaudent titulo "parochi Instituti poenalis" cum salario parochiali a Gubernio solvendo, valde desideraverunt a longo tempore, ut vi muneris sui ad instar aliorum verorum parochorum valeant rite et valide assistere matrimoniis ineundis in loco carceris, qui jacet intra fines parochiae proprie dictae ita ut incarcerati et officiales carceribus servientes non efforment separatam parochiam legitime cum pleno jure erectam, sed communitatem in districtu parochiae domiciliantem. Causa petitionis supradictorum sacerdotum est, quod defectus juris proprii matrimoniis assistendi in oculis Gubernii aliorumque apparet tamquam muneris et auctoritatis diminutio et dependentia, quod
1v
omnibus
interesse habentibus displicet, quia civilia jura publica incarceratorum communitatem habent
tamquam veram quasiparochiam, licet e jure canonico vix possint titulo verae parochiae
ornari. Accedit quod Curati incarceratorum, qui de cetero ipsi soli gerunt totam de salute
incarceratorum curam satis difficilem, sentiunt tamquam quoddam gravamen, si jurisdictio ad
solemnizandas nuptias ipsis deest. Episcopi Fuldae congregati 1922 Parochis Carcerum delegaverunt facultatem assistendi valide matrimoniis ad universitatem causarum. Talis declaratio videbatur licita, quia illi sacerdotes curati apparent quasi vicarii parochialis officii pro certo parochiae districtu et certa communitate. Deinde vero1 unus ex reverendissimis Germaniae Episcopis dubia protulit2, quia deest ille vicariorum cooperatorum character3, qui constat in "subesse parocho", quippe quia independentes4 esse volunt; hinc dubium est, possintne delegari generaliter5.
Videtur responderi posse: carcerum sacerdotes curatos agnosci ab episcopis tamquam veros parochiali munere instructos curatos proprios certi loci et communitatis, et exinde sequi episcopi potestatem extendendi designationem jurium eorum ad assistentiam matrimoniorum.
Faveat quaeso S. Congregatio hanc quaestionem auctoritativa responsione solvere, aut episcopis supradictam facultatem benignissime tribuere, quatenus opus sit.
Summa cum devotione permaneo esse
S. Congregationis
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram
1↑"Deinde
vero" hds. mit roter Farbe unterstrichen.
2↑"dubia protulit" hds. mit roter Farbe
unterstrichen.
3↑"deest ille vicariorum cooperatorum character" hds. mit roter Farbe
unterstrichen.
4↑"idependentes" hds. mit roter Farbe unterstrichen.
5↑"possintne delegari
generaliter" hds. mit roter Farbe unterstrichen.