Document no. 1490
Domkapitel Eichstätt to Sbarretti, Donato Raffaele
Eichstätt, 23 January 1920

Capitulum Ecclesiae cathedralis Eystettensis sequentia devotissime exponit: Prima dignitas Capituli, Summus Praepositus, domum satis amplam Eystadii inhabitat, quae ad proprietatem Ecclesiae cathedralis pertinet et a gubernio Status Bavarici quoad onus fabricae sustentatur. In eadem domo cancellaria Curiae episcopalis habetur. Nunc necessitas obvenit ampliandi hanc cancellariam, quia propter novam inter Ecclesiam et Statum constitutionem munia Curiae valde augebuntur. Sed Praepositus pro tempore Dr. Michael Köhler, aetatis annorum septuaginta sex non consentit immo contradicit, ut tempore vitae suae aliquae partes suae habitationis ad cancellariam adhibeantur et ipse in aliam domus partem minus amplam sed, ut Capitulum credit, sufficientem transire cogatur. Rem differre impossibile est, quia expensae ad immutationem necessariae proximo tempore in budgeto Status praenotari et requiri debent. Capitulum maxime dolet, quod aliquid contra voluntatem Praepositi agi necesse sit, sed per maiora vota credit bonum dioeceseos in casu praevalere. Reverendissimus Episcopus Dr. Leo de Mergel decisioni Capituli concensum praebuit.
Unde Sanctitas Vestra humillime rogatur, ut quantocius dementissime decernere dignetur immutationem in dicta
1v
domo projectam fieri posse etiam contradicente usufructuario pro tempore Praeposito Dr. Michaele Köhler.
Pro qua gratia gratias maximas agit
Sanctitati Vestrae
devotissimum Capitulum
cathedrale Eystettense
Dr. Triller, Decanus Capituli.
Carolus Vogt, secr.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
Recommended quotation
Domkapitel Eichstätt to Sbarretti, Donato Raffaele from 23 January 1920, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 1490, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/1490. Last access: 07-05-2024.
Online since 14-01-2013, last modification 10-09-2018.