Document no. 15009

Hergenröther, Ignatius Hermann: [Kein Betreff]. Aschaffenburg, 10 December 1922

Testimonium.
Maximilianus Rinderer, parochianus meus, qui petitionem adjacentem ad Suam Sanctitatem Papam nostrum misit, laborat, sicut ex additis testimoniis ex officio datis clare apparet, imbecillitate animi et ita mente captus est, ut ne nomen quidem Papae nunc regnantis noverit, quod minimis scholas nostras visitantibus notum est. Loco laboris manuum suarum in paterno figuli negotio scribit vaniloquus petitiones ad omnes magistratus et potestates mendaciis et falsis obtestationibus plenas, agit ipse militem gloriosum et in bello graviter laesum, ut sibi et aliis in bello laesis benficia acquirat.
Vita eius et fama personalis omnibus vere catholicis in urbe nostra degentibus scandalum praebet, quia laborare non vult et fornicatione et turpi adulterio cum alia persona matrimonii sui cum honesta virgine solutionem commeruit. Ex his causis omnibus, per additamenta firmatis, petenti Maximiliano Rinderer benficium a Sua Sanctitate non tribuendum esse censeo, quia homo iste non egenus sed fugiens laboris et propter morum pravitatem prorsus indignus est.
Ignatius Hergenroether,
Camerarius secretus supranum. Suae Sanctitatis, Consiliarius eccles. et parochus ad SS. Petrum et Alexandrum.
Recommended quotation
Hergenröther, Ignatius Hermann, [Kein Betreff], Aschaffenburg from 10 December 1922, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 15009, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/15009. Last access: 27-04-2024.
Online since 23-07-2014.