Document no. 1533
Przeździecki, Henryk Ignacy to Gasparri, Pietro
Munich, 22 December 1917

Eminentissime Domine,
Tutela, qua prosequebatur et prosequitur Sedes Apostolica nationem Polonorum, exhortationes Sedis Apostolicae Datae ad principes et nationes bellum gerentes, ut pacem ineant in iustitia fundatam, intimis nexibus amonis iungunt Poloniam cum Successore Beati Petri. – Initium pacis tam desideratae a Sanctissimo Domino Papa Benedicto XV peragitur nunc in Brześć-Litewski inter gubernium Russiacum una ex parte ed inter imperia Germaniae, Austriae, Bulgariae ed Turciae altera ex parte. Certissime in hac conferentia concludendae pacis sermo erit et de nostro Regno Poloniae.
Eminentissime Domine, regnum Poloniae, compositum ex his terris, in quibus Poloni in maioritate sunt, debet esse sequela pacis in Brześć-Litewski, si
32v
pax haec in principio iustitiae fundata erit. Sed nos Poloni in Brześć-Litewski non habemus aliquem, qui iura nostra defenderet.
Poloni pleni semper amoris erga Sanctam Sedem intelligunt solum Successorem Beati Petri posse nunc causam eorum defendere et ad finem prosperum adducere, sed intelligunt, quoque eodem tempore Summum Pontificem, qui est pater omnium nationum, omnes nationes eodem amore prosequi et non posse excedere fines neutralitatis. Ab ipsis omnino alienus est animus, ut aliqua natio aliquid detrimenti patiatur ratione circumscriptionis limitum Regni Poloniae, nam qui desiderant libertatem pro se, desiderant eandem et proaliis nationibus. Possunt tamen sine dubio expostulare vi supremi principii iustitiae, ne terrae Polonorum, de quibus in Brześć-Litewski agitur, dividantur.
Eminentissime Domine, Regnum Poloniae catholicum, auxilio Sedis Apostolicae constitum in iustis finibus, fedelissimum Sanctae Sedi erit et pro promovenda fide sine dubio laborabit sicut pristinis temporibus. Quare, Eminentissime Domine, nomine archiepiscopi Varsaviensis et gubernii renascentis Regni Poloniae et ex eorum mandato humillime rogo,
33r
ut Sedes Apostolica benignissime dignetur pro suprema sua auctoritate iusta desideria nationis Polonicae defendere in Brześć-Litewski.
Si hac in re necessariae erunt aliquae explicationes, documenta, notae etc., postulante hoc Sancta Sede, comparabuntur et transmittentur ope Excellentissimi Domini Nuntii Apostolici Bavariae.
Plenissimae obedientiae et Devotionis in Te,
Eminentissime Domine, meae sensa exprimere honori mihi est
Eminentiae Tuae
humillimus et obedientissimus
servus et filius
Henricus Przeździecki
Vicarius Generalis Archidioecesis Varsaviensis
Subsecretarius status extraordinariarum rerum
Regni Poloniae
Recommended quotation
Przeździecki, Henryk Ignacy to Gasparri, Pietro from 22 December 1917, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 1533, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/1533. Last access: 21-12-2024.
Online since 17-06-2011.