Document no. 16034
Bertram, Adolf Johannes to Pius XI.
Breslau, 15 June 1924

Abschrift
Beatissime Pater!
Pax Versaliensis organisationem et copiarum numerum exercituum Germanicorum funditus commutavit. Sublata obligatione, qua omnes adolescentes cogebantur ad servitium militare, habetur nunc exiguus tantum exercitus conductus (Reichswehr). Inducto jam per aliquot annos novo hoc ordine, cura militum catholicorum pastoralis nova ratione institui debet. Ante ultimum bellum organisatio curae pastoralis non erat una eademque per Germaniam. In Borussia haec cura exercebatur secundum Breve Apostolicum "In hac Beatissimi Patri" d. d. 22. Maii 1868 per proprium Praepositum Castrensem, qui gaudebat propria jurisdictione exempta a ceteris Ordinariis. Quae institutio in aliis quoque Statibus Germaniae foederatis inducta est, sed non ubique eadem ratione ac modo. In Bavaria cura militum pastoralis tempore pacis commissa erat Ordinariis locorum, tempore vero belli Archiepiscopus Monacensis vi Brevis Apostolici "Super Cathedram" d. d. 20. Aprilis 1841 aliorumque Brevium constitutus erat Vicarius Castrensis.
Propter hanc diversitatem, quae in cura pastorali militum in variis partibus Germaniae vigebat, omnino necesse est induci nunc novam et uniformem curae animarum rationem pro nunc existente unico exercitu, cujus numerus personarum reductus est normis initae pacis ad copiam exiguam.
Hinc omnes Germaniae Ordinarii diversis in Confe-
114r
rentiis communibus annuis pluries, quid faciendum sit, diu deliberarunt. Unisonum est omnium votum, ut attentis gravibus causis per plura decennia experientia probatis Sanctae Sedi suadeatur, ut tollatur omnino officium Vicarii seu Cappellani Majoris Castrensis ab Ordinariis omnino independentis, atque ut tam militum cura pastoralis quam sacerdotes ipsi inservientes non sint omnino independentes a jurisdictione et vigilantia Ordinariorum dioeceseon.
Huic nostro omnium voto Sancta Sedes quoad principium jam benignissime consentire dignata est, uti mihi scripsit Excellentissimus Dns Nuntius Pacelli die 19. Octobris 1920.
Exinde Episcopi Germaniae, ut ulterior cum Ministerio Berolinensi tractatio facilius viva voce confidentialiter geratur, uni Episcopatus membro, videlicet Reverendissimo Episcopo Paderbornensi commiserunt et mandarunt, ut nomine omnium nostrum cum Germaniae Ministerio rebus militaribus praeposito (Reichswehrminister) tractationem accuratiorem institueret et de tractationum progressu in Conferentiis Episcoporum fusius referret. Quae tractationes quum variis superatis difficultatibus nunc ad acceptabilem finem vergere videantur, Episcopis cordi est, de aliquot gravioris ponderis punctis Sanctitatis Vestrae consensum et approbationem oboedientissime petere. Agitur de hisce sequentibus punctis, quorum approbatione a Sancta Sede concessa sperare licet, hanc difficilem cum Ministerio tractationem ad finem perduci posse.
I.
Cura pastoralis illorum fidelium, qui pertinent juxta leges vel gubernalia decreta ad exercitum Germanicum, imposterum tempore pacis subest jurisdictioni Ordinario-
115r
rum locorum, sublata exemptione hucusque Praeposito Castrensi cum capellanis minoribus concessa.
II.
Cum permultae semper adsint materiae tractandae in rebus curae militum cum Ministerio rerum militarium aliisque Instantiis Imperii aut Statuum Germaniae, sit Capellanus Major Berolini residens ab omnibus Germaniae Ordinariis generaliter delegatus ad expediendum negotia hujus generis regulariter occurentis.
III.
Capellanus Major Castrensis ornatus titulo Praepositi Castrensis jurisdictionem ecclesiasticam exercet ex communi episcoporum delegatione.
IV.
Capellanus Major seu Praepositus Castrensis instituitur per Praesidentem Imperii Germanici, praevia approbatione electionis ab Episcopis Germaniae, quorum nomine agit Cardinalis vel Archiepiscopus inter ceteros primum pro tempore habens locum. Ad quem Capellanus Major etiam recurrere debet, quoties agitur de rebus gravioribus, quae consensum episcoporum specialem requirunt.
De cetero Capellanus Major durante officio suo manet subditus suo Ordinario, cujus in dioecesim etiam redit munere finito.
V.
Capellani minores a singulis Ordinariis locorum per Majorem Capellanum Castrensem Ministro rerum militarium praesentantur ad institutionem expediendam.
VI.
Capellani Exercitus in iis quae spectant munus ecclesiasticum et disciplinam canonicam, immediate subsunt Ordinario loci, salvis obligationibus quae ipsis secundum normas a Ministerio rerum militarium decretas incumbunt.
116r
Intersint Conferentiis Sacerdotum sui Decanatus cum sede ac voto uti parochi in rebus curae animarum.
In iis quae spectant res militaris indolis, exercent munera sua uti subditi suorum praepositorum. Si forsan exsurgant dubia aut difficultates inter parochos locorum et capellanos militares, Ordinarius loci audito Capellano Majori decernit, quod attentis casus circumstantiis oportunum videbitur.
Pro tempore muneris Capellani minores ab Episcopo loci muneris in clerum dioecesanum assumuntur; postea redeunt ad dioecesim, ex qua venerunt vel cui incardinati erant et permanebant.
VII.
Quando bonum animarum postulare cognoscitur, ut Capellanus minor transferatur, jus transferendi esto Capellano Majori, consentientibus tam competentibus Praepositis militaribus quam Ordinariis dioeceseon interesse habentibus.
VIII.
Qui legitimo subsunt Capellano Minori, propriam constituunt paroeciam independentem a paroecia civili.
Ad talem paroeciam militarem pertinent, quicumque juxta leges aut decreta militaria statui aut communitati personarum militarium accensendi sunt.
Cum Gubernium Imperii Capellano Majori et Capellanis Minoribus salaria ad vitam necessaria persolvat ceterisque cultus divini et curae animarum expensis satisfaciat, annuatur desiderio Gubernii, ut pertinentes ad paroeciam militarem sint liberi ab contributionibus ecclesiasticis parochiarum civilium et a taxis stolae nuncupatis.
Ad sacramenta suscipienda pertinentes ad paroeciam militarem adeant capellanum militarem, imprimis ratione matrimonii ineundi; parochi parochiarum civilium ad ipsis admini-
117r
strandum functiones parochiales indigent licentia Capellani militaris pro liceitate actuum, licet non pro functionum valore.
IX.
Cum Ministerium rerum militarium poscat, ut Episcopi extra Germaniam residentes non se immisceant ullo modo rebus ad curam personarum militiae spectantibus, statuitur, officia ac jura circa curam personarum militarium et circa sacerdotes huic curae servientes Episcopis incumbentis exerceri unice a Praelatis in Germania residentibus, qui habent jura Ordinariorum; scilicet pro germanicis partibus dioeceseon Posnaniensis et Culmensis ab Administratore Apostolico in Tütz et ab Episcopo Warmiensi constituto pro vicina parte dioecesis Culmensis in Administratorem Apostolicum; et pro partibus germanicis dioeceseon Pragensis et Olomucensis a Vicariis Generalibus pro hisce partibus ab Archiepiscopis Pragensi et Olomucensi institutis et in Germania residentibus.
X.
Ad instantiam Ministerii rerum militarium conceditur, ut temporibus imminentis belli, si mobilisatio exercitus (Mobilmachung) jussa sit, omnia circa ordinem curae animarum et sufficientem sacerdotum numerum praeparanda et statuenda ab una eademque persona satis experta agantur, ad instar normae jam die 20. Aprilis 1841 a Sancta Sede pro exercitu Bavarico statutae; ideo opportunum esse videtur, ut pro casu belli omnes necessarias facultates in unam personam transire decernat.
Quum vero optandum sane sit, ut quae pro bello necessaria sunt, tempore pacis praeparentur, hoc vero nonnisi communi studio ac labore Capellani majoris et Gubernii fieri possit, Episcopi Germaniae consentiunt, quod Capellanus major, qui tempore pacis independenti jurisdictione in paroecias militares et Capellanos minores non gaudet, tempore
118r
belli plenam accipiat jurisdictionem. Capellanus major potest praeparare, quae necessaria sunt pro cura pastorali militum et captivorum; Ordinarii locorum adjuvabunt illum in exsequendis consiliis eo quod sacerdotes idoneos ei praesentant; et ipsi Ordinarii, quandocumque bonus ordo et salus animarum id postulat, conjunctim cum Capellano majore procedent, salva tamen ipsorum Ordinariorum plena jurisdictione spirituali in suis dioecesibus, etiam in milites et captivos.
Reliquas constitutiones vero quascumque, quae hucusque in toto Imperio Germanico ejusque singulis terris pro cura pastorali militum vigebant, dignetur Sanctitas Vestra declarare invalidas et abrogatas.
Haec sunt, Beatissime Pater, illa gravioris ponderis puncta, ad quae statuenda ut Sancta Sedes approbationem benignissime concedat oboedienter petimus. Qua approbatione concessa, sperare licet, definitivam stipulationem tandem ab Episcopis Germaniae mediante in tractationibus hisce Reverendissime Episcopo Paderbornensi cum Ministerio Germanico militaribus negotiis praeposito mox iniri posse.
Reverentia summa petens Sanctitatis Vestrae benignissimam decisionem, cum osculo pedis permaneo esse
Sanctitatis Vestrae
obiedientissimus servus
sign. A. Card. Bertram
Princeps-Eppus Dioecesis Wratislaviensi
Recommended quotation
Bertram, Adolf Johannes to PiusXI. from 15 June 1924, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 16034, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/16034. Last access: 21-12-2024.
Online since 18-09-2015.