Document no. 1604
Gasparri, Pietro to Witzel OFM, Theophilus
Vatican, 30 November 1919

Revme Pater,
Quanta sit Beatissimi Patris sollicitudo de condicione vestrarum Missionum, praesertim ex quo pluribus de causis ipsae in tantas angustias miserrime redactae sunt, satis habetis exploratum. Fieri enim non potest ut quidquid singularum ecclesiarum valde interest, idem ad Eum primum non attineat, Cui quidem est, pro apostolico officio, cura universi gregis demandata. Quare sane graviter Augustus Pontifex vobiscum fert luctuosum factum, cum quo sempiterna tot animarum salus coniungitur. Is igitur a Dei benignitate, cuius unius est rerum omnium atque eventuum moderari cursum, opportuna vobis solatia enixe implorans, illud magnopere precatur ut sacrae vestrae Missiones, quamplurimis bonorum omnium auxiliis allatis, auctoque Missionariorum alacritatis studio, ad pristinum statum prosperitatemque quantocius restituantur. In hanc causam, divinorum auspicem munerum paternaeque benevolentiae Suae testem, tibi, Missionariis omnium vestrorum Ordinum atque Congregationum, omnibusque piis
96v
fidelibus qui istic christiani nominis propagationi sedulo opem ferunt, Apostolicam Benedictionem amantissime impertit.
Haec tibi renuntians, sensus existimationis magnae in te meae patefacere, ac me profiteri gaudeo tibi
addictissimum
P. Card. Gasparri
Recommended quotation
Gasparri, Pietro to Witzel OFM, Theophilus from 30 November 1919, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 1604, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/1604. Last access: 21-12-2024.
Online since 04-06-2012, last modification 10-03-2014.