Document no. 16480
Kessler, Josef Alois to Pacelli, Eugenio
Berlin, 22 November 1925
Ad quatuor difficultates, quae nominationem R. D. praelati Josephi Kruschinsky dissuadere videntur, haec respondisse honori mihi duxi:
Ad 1 = am. = Sane praelatus Kruschinsky linguae polonicae usum talem non habet ut verbum divinum fidelibus polonis praedicare possit, quod ipse jam in litteris meis prioribus memorabam. Fiduciam deinde fidelium polonorum non habere dicitur. Sed dubitari potest utrum inveniatur aliquis sacerdos germanus qui polonorum maxime sacerdotum atque intelligentium fiduciam fruatur. Cuius rei defectus non in illis sc. germanis, sed in his quaerendus est. De germanis inter omnes constat, neminem favere minus suae genti, neminem iis facilius, si extra terras germanicas vivant, nationalitatem linguamque amittere. Poloni vero fideles et extra patriam viventes non raro tolerare nolunt ut verbum Dei fidelibus Germanis lingua vernacula annuntietur. Ad meipsum poloni Saratoviae sacerdotem polonum miserunt rogatum ut a praedicatione germanica abstinerem! Polonorum fiduciam acquierere non potest germanus, nisi qui inimicum se exhibeat germanis. Quantopere contra Germani Tiraspolenses a nationis propriae studio alieni esse possint, vel eo demonstratur quod ab anno 1883 usque ad annum 1912 principalis alumnorum Seminarii Tiraspolensis educator Georgius erat, Collegii Urbanici Romae olim alumnus, scilicet praelatus Joannes Antonoff, qui licet linguam germanicam nesciret nec unquam disceret, sed lingua latina et russica utebatur, tamen ab alumnis germanis multum amabatur maximumque influxum in eos exercebat. Ubi unquam gentium tale exemplum, nisi Missionum terras excipias, inveniatur? Inter praelati Antonoff alumnos jam a pueris etiam Josephus Kruschinsky erat.
Ad 2 = am. = Cum praelatus Kruschinsky iam octo annos sub bolschevismi crudeli regimine vixisset, famem, inediam, verbera tolerasset, valetudo ejus olim firma hodie labefactata esse potest. At dubitari potest utrum hodie in Russia inveniatur aliquis sacerdos, qui firma gaudeat valetudine. Ob difficultates politicas, non quod propter infirmitatem praelatus Kruschinsky alteram dioecesis partem administare non potuisset, a propositi executione abstinendum esse existimavi.
Ad 3 = am. = Verum est, praelatum Josephum Kruschinsky aetatem senilen jam ingressum esse, quia anno 1865 est natus. Valetudine hactenus semper firma erat, nec unquam eum graviore aliquo morbo laborasse recordor. De infirmitate ejus nec ipse nec aliquis sacerdos aut laici, duoque iuvenes ab eo ad me studiorum theologicorum causa faciendorum missi, nihil nunciarunt. Accepi autem ab eo duobus superioribus annis circiter 40 litteras. Omnes nuncii contrarium de ejus valetudine testati sunt. Haec ad tria priora puncta respondisse sufficiant. Jam ad quartum rescribam necesse est.
Sed antequam ad responsionem accedam humiliter peto ne S. Sedes ob
91v
rem odiosam
tractandam animo averso ab Episcopo Zerr me regi existimet. Silentio praeterire
vellem, nisi S. Sedi scitu essent necessaria.Ac primum Rev.mus Dominus Episcopus Zerr semper praelati Kruschinsky amicus, sed sibi magis amicus erat. Vicarius meus generalis septentrionalis, sc. Jacobus Feser jam dudum mihi nuntiavit Rd.mum D. Antistitem Zerr id agere ut Administrator Apostolicus pro universa Russia numinetur. Cui nuntio fidem non esse denegandam sentio. Nam Revmus D. Ep. Zerr, postquam Sede Tiraspolensi abdicaverat, dolere coepit et per sacerdotes amicissimos iterum, translato Rev.mo Episcopo Eduardo de Ropp ad Sedem Vilnensem, sedem Tiraspolensem recuperare desideravit. Quod desiderium ipse nunquam nec hodie deposuisse videtur. Quamobrem R. D. Vicarium generalem Kruschinsky enervatum, absque energia ulla, nullam posse sustinere disciplinam dixit, ita ut, sine Episcopo Administratore Apostolico, Vicarii generalis munere fungi non possit. Obtento tandem munere Administratoris Apostolici, = ita Rev.mus D. Episcopus Zerr sentit = praelatum Kruschinsky suum Vicarium generalem nominaturus est. Ut Romam sibi disponeret nuper Urbem visitavit, qui dum Tiraspolensium esset Antistes, semel tantum S. Limina visitavit. Spes suscipiendi munus Administratoris Apostolici eum haud dubie etiam movit ut, consilio in Americam ad consanguineos proficiscendi, qui eum invitarunt, mutato iterum in Russiam reversus est.
Dicet quis, Rev.mum Ep. Zerr ob senectutem dioecesim administrare non posse. Non ita R. D. Episcopus Zerr sentit, quia Pontificalia exercere potest. Dioecesim vero Tiraspolensem dum eam regeret, nunquam, si duos Vicariatus Foraneos excipias, integram visitabat, neque verbum divinum fidelibus praedicabat. Verba igitur Rev.mi Episcopi Zerr non ita magni facienda sunt.
Praelatum Kruschinsky energiam sufficientem habere, sc. pro rerum circumstantiis disciplinam urgere dioecesimque administare [sic] posse demonstrant res ab eo hucusque gestae, Ex [sic] multis pauca tantum meminisse sufficiet. Itaque primum sacerdotes inoboedientes poenis canonicis ad oboedientiam cogit, alios ab officio amovebat alioque transferebat, ex. g., sacerdotem M. Hatzenböller, Cyriacum Reichert, Wagner aliosque. Rastatt in paroeciam longe ab ejus sede dissitam discordiarum inter parochum et parochiam componendarum profectus est, turbasque ibidem exortas sedavit. Congregationem mulierum religiosarum fundavit, exercitia spiritualia sacerdotum facienda curavit. Aliquoties sacerdotes nonulli ad me apellabant quod Vicarius generalis eorum votis non satisfecisset. Et juste oratoribus resistebat. Unum ex his sacerdotem Emmanuelem Simon nomino.
Quae omnia demonstrant Vicarium generalem Kruschinsky energiam habere, enervatum non esse nec otiosum vivere, sed dioecesis partem meridionalem pro rerum circumstantiis satis laudabiliter administare [sic].
De his quidem hactenus.
Quibus sequentia adjungenda esse censeo. Nuperrime Vicarius meus generalis Josephus Kruschinsky mihi nuntiavit, Vicarium generalem septentrionalem, Mansionarium Jacobum Feser tabe sc. morbo insanabili laborare.
Quod cum ita sit, ipse Administrator Apostolicus nominari non potest.
92r
Quare ejus loco
alium sacerdotem, sc. Joannem Roth, Ecclesiae Piatigorscensis parochum
atque eiusdem nominis Vicarium foraneum nomino.Paroecia Piatigorsk in citeriore Caucaso sita est. Sacerdos J. Roth, natione germanus colonus, anno 1881 ab honestis catholicis parentibus natus.
Studiis, et profanis, in utroque Seminario vacavit. Anno 1904 ordinatus est, anno 1915 eum primum novi vicariatus foranei Vicarium nominavi. Est sacerdos bonae indolis et famae, aestimatus, laudabiliter paroeciam suam administrat. Ceterum de eo etiam Rev.mus Episcopus Smets Administrator Apostolicus in Caucasotestari [sic] potest. Scientiam ad munus Episcopale sufficientem habet. Praeter linguam germanicam bene scit linguam polonicam et russicam ita ut verbum divinum in linguis istis praedicare possit.
Haec sunt quae mihi ad quatuor illa puncta respondenda erant, Utor [sic] hac occasione ut Excellentissimo Domino sensus profundae existimationis tester
(s.) humilis servus
+ Josephus Kessler
Epps. Tiraspolensis.