Document no. 16482
Gehrmann SVD, Eduard: Informazioni sul
Prelato Gruschinsky. Berlin, 25 November 1925
Notandum tamen est dioecesim Tiraspolensem semper fuisse et eo magis post revolutionem esse dioecesim specifice germanicam. In urbibus Russiae pertinentibus ad dioecesim Tiraspolensem tempore priore lingua vernacula maioris partis catholicorum polonica fuit. A tempore tamen revolutionis haec conditio mutata est. Maior polonorum pars patriae renatae et tantopere desideratae vocem politicam dedit "optando" pro nova patria ideoque nolentes volentes annis sequentibus Russiam sovieticam relinquere coacti sunt. Ita Poloni ad exiguam partem fidelium redacti sunt. Simferopoli e. gr. priore tempore 2.500 Poloni habitabant, anno 1922 non iam plus quam 1.000,et cum Missio Pontifica Crimeam relinqueret (mense Julio 1924), parvus numerus 300 Polonorum adhuc supererat. Catholici linguae germanicae, qui prius solummodo ruri vivebant, nunc in urbibus numero creverunt. Parochos in urbibus linguam polonicam callere omnino conveniens est ut confessiones audire possint. Non tamen ita necessarium dici potest, etiam Episcopum illa lingua
Priore hoc tempore obtinuisse et supra dictis et evolutione dioecesis illustratur. Territorium dioecesis Tiraspolensis hodiernae usque ad medium saeculum prolapsum ab Episcopis et maiorem partem etiam sacerdotibus linguae polonicae administrabatur. Tunc Episcopi germanicae linguae successerunt. Ex rationibus tamen supra allatis, porro ne Poloni
95r
conditionem mutatam nimis aegre
ferrent, omnino conveniens erat Episcopos huius territorii linguam polonicam
callere. Hodie proportio inter catholicos polonos et non polonos in dioecesi
Tiraspolensi ita mutata est, ut pro futuro facultas et libertas Sanctae Sedis in
eligendo Episcopo aliquotiens fortasse nimis restringeretur, si candidatus
semper linguae polonicae expers esse deberet.Utique optandum est, ut Episcopus fideles alloqua
Ad 2. "Non bona valetudine gaudet":
Concedendum est Dominum Praelatum Gruschinsky debilem esse et speciali cura indigere. Hac difficultate motus in pago aliquo commoratur ab urbe Nicolajew (ad Pontum Euxinum) ca.40 km. distante. Ibi enim adhuc supererst commnunitas mediocriter numerosa sororum (Congregationis Episcopalis), quae prudentia et dolo investigationibus sovjeticis se subtrahere potuerunt, quarum animas regit, quarum cura gaudet, quaeque ab eo derelictae in varias partes abire cogerentur. Magnum orphanotrophium catholicum usque ad mensem Augusti 1923 administrarunt, quo mense sovjetici totum illud vi abstulerunt. Ad hunc pagum, qui omni via ferrea caret, alia via nisi per Nicolajew perveniri non potest. Urbs porro Nicolaiew [sic] viis ferreis ad eam conducentibus omnibus destructis attingi non potest nisi navi: ita coniunctio cum Vicario Generali sat difficilis est. Tamen Praelatus Gruschinksy moveri non potuit, quin domicilium Odessam transferret, quia (ut mihi dixit) ad hoc non satis validum se sentiret.
96r
Ad 4. [sic] "Energia plene caret":Respondendum videtur eum, si opus sit, omnino fortem esse posse. Ita sacerdotem aliquem, quem sibi obedientiam denegare arbitrabatur, statim suspendit. Pro quo precante Missio Pontificia postea intercessit. Verum est (ut mihi videtur) Praelati valetudinem eius energiae obesse posse.
Maiorem partem sacerdotum ei adversari mihi experientia non probatur. In conditionibus tam difficilibus, in quibus sacerdotes ibi versantur, nemo omnibus satisfacere posse supponendus est, qui leges Ecclesiae ad effectum perducere intendat. Tristissimis illis conditionibus par esse non potest nisi sacerdos sanctus, cui conditioni respondere et Praelatum Gruschinksy et parochum Frison mihi persuasum est. Sub regimine sovjetico munere episcopali fungi non potest nisi vir indolis oppositiones conciliantis et maturae, non tamen vir indolis nimi vehementis et plenus vastarum idearum, qui et seipsum et dioecesim brevi tempore in ruinam duceret.
Usque ad finem Missionis Pontificiae Praelatus Gruschinksy, his datis conditionibus, munere suo bene functus est. Liceat mihi reicere ad relationem meam Nr.25 ad Em.mum Cardinalem Secretarium Status scriptam initio mensis Augusti 1924, qua de Praelato Gruschinksy munere Vicarii Generalis fungente tractatur.
P. Eduard Gehrmann S.V.D.
1↑Hds. vom unbekannten Verfasser hinzugefügt.