Document no. 16839
Bea SJ, Augustin to Pius XI.
[Ohne Ort], before 19 February 1924

Beatissime Pater,
Augustinus Bea S.J., Praepositus Provinciae Germaniae Superioris S.J.
ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime petit, ut Sanctitas Vestra facultatem nuper benignissime concessam componendi Stipendia Missarum usque ad summam dimidii dollarii Americani, ita extendere dignetur, ut liceat ascendere usque ad summam unius dollarii integri. Ex eo enim tempore, quo haec prior facultas concessa est, condiciones oeconomicae in Germania ita mutatae sunt, ut pretia in Germania solvenda iam absolute superent pretia omnium fere aliarum regionum. Omnia enim pretia exprimuntur "Marcis aureis" (Goldmark) (1 Doll. = 4,2 G.M.) et plerumque maiora sunt quam ante bellum; reditus autem et salaria longe minora sunt quam ante bellum; unde fit, ut nulla sit iusta proportio inter reditus et expensas.
Quare subsidium Provinciae per priorem concessionem
6r
praestitum iam non tantopere efficax est quantopere tunc erat.
Et Deus etc.
Recommended quotation
Bea SJ, Augustin to PiusXI. from before 19 February 1924, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 16839, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/16839. Last access: 15-08-2024.
Online since 18-09-2015, last modification 02-11-2015.