Document no. 16876
Bisleti, GaetanoSinibaldi, Giacomo to Deutscher Episkopat
Rome, 09 October 1921
I.
De Episcoporum iure et officio Clericos instituendi.
Et in primis quidem ac generatim illud Episcoporum insideat animis oportet, ipsorum exclusivum et proprium ius esse et officium instituendi, qui ecclesiasticis ministeriis sese cupiunt devovere (Cod. Iuris Can., can. 1352); ac propterea Ipsorum est omnia et singula, quae ad rectam Seminarii Dioecesani administrationem, regimen, profectum necessaria et opportuna videantur, decernere (can. 1357). Quod Episcoporum ius et officium, Summus Pontifex Leo XIII urgere et declarare numquam pratermisit, idque fecit praesertim in suis ad Episcopos Bavariae et
305v
Borussiae Litteris encyclicis. Ait enim:
"Alicubi quidem quaedam latae sunt valentque leges, quae, sin minus impediunt,
interturbant quominus uterque clerus sua sponte confletur, suaque disciplina
instituatur. Nos hac in re, quae tanti interest quanti interesse maxime potest,
sicut alias, ita nunc oportere existimamus sententiam Nostram aperte eloqui, et omni
qua possumus ratione, ius Ecclesiae sanctum inviolatumque retinere. Ecclesiae
nimirum, quippe quae societas sit genere suo perfecta, ius nativum est cogendi
instruendique copias suas, nocentes nemini, plurimis auxiliantes, in pacifico regno
quod saluti humani generis Iesus Christus in terris fundavit" (Enc. Officio
sanctissimo, ad Episcopos Bavariae, 22 dec. 1887). Addit autem:
"Cum sacerdotalis ordo, tam sublimis ministerii heres, aliis post alios
succedentibus, numquam sui dispar, saeculorum cursu renovetur, cumque opus sit ut
qui in hunc ordinem vocati sunt, sinceritate doctrinae et innocentia vitae, quantum
fieri potest, eorum vestigiis insistant, quos Christus primos fidei satores elegit,
nemini dubium esse potest, non aliis quam Episcopis ius munusque esse
docendi et instituendi iuvenes, quos Deus, singulari
beneficio, ex hominibus assumit, ut sint ministri sui ac dispensatores mysteriorum
suorum... Ac sane, si ab iis quibus dictum est: docete omnes gentes,
religionis doctrinam homines debent excipere, quanto validiori iure ad Episcopos
cura pertinet, ea quam potiorem duxerint ratione, eorumque docentium ope quos
maxime probaverint, sanae doctrinae pabula tradendi iis qui, pro suo
ministerio, sal terrae futuri sunt, et pro Christo apud homines legatione functuri?
... Nec solum hoc gravissimo munere obstringuntur Episcopi, sed eo insuper ut
vigilantiam suam bono alumnorum sacri ordinis impertiant, eosque mature
imbuant solidae pietatis sensibus, qua dempta, nec ii sacerdotii honore digni
sunt, nec muneribus eius rite implendis pares esse possunt" (Enc. Iam pridem,
ad Episcopos Borussiae, 6 ian. 1886).II.
De Clericis ad vitae sanctimoniam instituendis.
Ad vitae sanctimoniam quod attinet, quam a sacris ministris Deus exigit, hoc tenendum est eam non in bonis tantum et honestis moribus consistere, sed ex cunctis his constare virtutibus, quibus Sacerdos divinam in se referat imaginem Iesu Christi, summi et aeterni Sacerdotis, ita ut vitam ipsam Christi Domini vivat ac sit alter Christus, non modo potestatis participatione, sed etiam imitatione factorum. Haec habet
306r
idem S. P. Leo
XIII: "Vitae sanctitas, qua dempta, inflat scientia, non edificat, complectitur non
solum probos honestosque mores, sed eum quoque virtutum sacerdotalium chorum,
unde illa existit, quae efficit sacerdotes bonos, similitudo Iesu Christi,
summi et aeterni sacerdotis" (Enc. Quod multum, ad Episcopos Hungariae, 22
aug. 1886). Primum omnium igitur illud est curandum ut Christus formetur
in iis, qui formando in ceteris Christo officio muneris destinantur.
Itaque "instantibus vobis, moderatores disciplinae et pietatis (homines qui
esse debent integritate et prudentia spectatissimi) sic rationem temperent vitae
communis, sic alumnorum animos conforment exerceantque, ut virtutum congruentium
quotidiani in ipsis progressus eluceant" (Leonis XIII Enc. Caritatis
providentiaeque, ad Episcopos Poloniae, 19 mart. 1894). - Rector
siquidem Seminarii, cuius curae demandatur disciplinae custodia, omni ope eniti
debet ut alumni spiritu vere ecclesiastico, qui ipsius Christi Spiritus est, mature
et plene imbuantur (can. 1369) et, licet is alumnis a sacris confessionibus
esse nequeat, nisi in peculiari casu a lege statuto (can. 891), nec interiorem
conscientiae ipsorum rationem moderari, eius tamen est, conlatis cum Directore
Spiritus consiliis, externa pietatis exercitia statuere et ea omnia
praestare, quae pietati fovendae virtutibusque provehendis conducunt. - Sed potiores
hac in re partes sunt eiusdem Directoris spiritus, cui proinde
Moderatoris seu Magistri pietatis nomen factum est. Sit igitur
Director spiritus vere homo Dei, virtutibus floreat quae Sacerdotem decent,
praesertim caritate et prudentia, dogmaticae et asceticae theologiae sit
peritissimus, ut sive exemplis sive doctrinis alumnos ad perfectionem hortari possit
ac deducere valeat. Cum ipsi spiritualia et divina sint commissa, nulla umquam
ratione externo disciplinae ordini sese immisceat, nullaque aliarum rerum cura
distineatur, sed ad munus suum toto pectore incumbat. Alumni uniuscuiusque vitam et
mores sic habeat exploratos, ut de ipsorum divina vocatione satis certum ferre
possit iudicium; quosque intellexerit invocatos esse, eis persuadebit de statu
clericali recedere, quos vero vocatos, eos ad omnem virtutum progressionem fortiter
suaviterque stimulabit. Praecepta autem, quae a doctoribus rerum moralium de alumnis
ad sacros ordines provehendis traduntur, religiose servet, erga eos praesertim, qui
pravam aliquam consuetudinem, congruum post experimentum, haud exuerint. - De
Sacerdotii dignitate, muneribus, officiis; de orationis, praesertim mentalis,
necessitate et ratione; de conscientiae discussione; de his denique, quae ad piam
Clericorum institutionem prosunt, quum singulos tum omnes saepius adloquatur, atque
in hisce306v
ceterisque rebus meminerit quanta ipsum
maneat gloria, qui idoneos regno Iesu Christi in terris instaurando ministros
comparaverit. - Directori spiritus, in confessionibus excipiendis, duo saltem
confessarii ordinarii sunt adiungendi, praeter extraordinarios, quos alumni libere
adeant (can. 1358, 1361).Peculiari denique cura prosequantur Episcopi sacros alumnos, qui publicas Studiorum Universitates ut adeant, in Convictibus seu Collegiis per triennium vel quadriennium degunt ac postremo dumtaxat educationis disciplinaeque suae anno in Seminarium proprie dictum se recipiunt, ubi ad sacrorum Ordinum susceptionem et ad ecclesiastica munera rite obeunda accuratius excolantur. Nam quia "ad huiusmodi munera est adhibenda praeparatio diuturna et diligens, non enim tantis rebus facile et celeriter assuescitur" (Leonis XIII Enc. Etsi nos, ad Episcopos Italiae, 15 februarii 1882), oportet omnino ut iuvenes, qui sacro altaris ministerio sese mancipari cupiunt, dum in ipso Collegio seu Convictu manebunt, vitam agant Clerico dignam, ab iis omnibus quae statum suum minus decent prosus abstineant, virtutes colant sacri ordinis proprias, et sacramentorum frequentia et aliis pietatis operibus ad sacrorum Ordinum suceptionem et ad sacerdotalia officia sese rite disponant. Convenit siquidem ut eo studiosus ad pietatem contendant, quo propius ad sanctum Dei altare accedunt; sed ii tantum id praestare valent, qui per complures annos in clericalis militiae officiis impigre sese exercuerunt. Forma enim, quae non gradatim, sed violento veluti conatu inducta est, vel non adhaerescit, vel brevi suapte natura dilabitur.
III.
De Clericis ad doctrinae praestantiam instituendis.
Non modo vitae sanctimonia, sed etiam doctrinae praestantia in adolescente clero potissime curanda est. "Revera, Fidei catholicae defensio, in qua laborare maxime sacerdotum debet industria, et quae est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat, non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam; quae non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas complectatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples. Eripiendus est enim error hominum multiplex, singula christianae sapientiae fundamenta convellentium; luctandumque persaepe cum adversariis apparatissimis, in disputando pertinacibus, qui subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirunt" (Leonis XIII Enc. cit. Etsi Nos). Iamvero quae in Codice Iuris Canonici de Clericorum studiis sunt, ita sapienter
307r
statuta comperimus, ut ea, si rite
serventur, talem videantur posse Clericis parare doctrinae laudem, qualem dignitas
sacerdotii christiani et ipse temporum morumque cursus requirit.A) In inferioribus scholis, praecipuum locum obtineat Religionis disciplina, quae, modo singulorum ingenio et aetati accommodato, diligentissime explicetur. Linguas latinam et patriam alumni accurate addiscant; ea in ceteris disciplinis institutio tradatur, quae conveniat communi omnium culturae et statui clericorum in regione, ubi alumni sacrum ministerium exercere debent (can. 1364). - Sed curent praesertim diligenterque provideant Episcopi ut studium latini sermonis, qui Religionis Catholicae Occidente toto comes est et administer, in spem veteris gloriae revirescat. Dolendum est enim, plerumque Clericos et Sacerdotes, huiusmodi sermonis haud satis gnaros, posthabito antiquae sapientiae patrimonio ac neglectis eximiis nostrorum operibus, quibus solide ac dilucide proponuntur Fidei dogmata, atque ab adversariorum impugnationibus strenue et invicte defenduntur, doctrinam sibi comparare ex libris et ephemeridibus, vernacula lingua conscriptis, unde saepissime abest orationis perspicuitas, accuratus disserendi modus, fida dogmatum interpretatio. Quae igitur Paulus Timotheo praescripsit: Formam habe sanorum verborum... Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (I Tim., I,13; VI,20 et 21), haec vigere semper et servari necesse est, sed his praesertim temporibus, quum hostes catholicae veritatis invalescunt variasque erroris versutias sub scientiae specie venditando, multos in exitium pertrahunt. Quorum conatus et fallacias dignoscere penitus et repellere nemo potest, nisi dogmatum Fidei sensum retineat et formulam, qua sunt expressa, adeoque nisi sermonem ipsum, quo Ecclesia filios suos alloquitur, apprime calleat.
B) Humanitatis et litterarum studio expoliti, Ecclesiae alumni praestantissima sacrae Theologiae studia ne attingant, prius quam diligentem adhibuerint praeparationem in studio Philosophiae. Philosophiam, hoc dignam nomine, eam intelligimus, quae, ab Ecclesiae Patribus et Doctoribus scholasticis naviter exculta, opera et ingenio Sancti Thomae Aquinatis ad tam excelsum perfectionis et dignitatis gradum evecta est, ut iam sublimius assurgere non posse videatur. Hinc mirum non est, si Romani Pontifices sapientiam Doctoris Angelici summis semper laudibus extulerint, eamque studiosae iuventuti colendam proposuerint atque praescripserint. Liceat hic unum vel alterum afferre testimonium. Leo XIII, f. r., qui mirabili illa encyclica epistola Aeterni Patris, 4 aug. 1879, Philoso-
307v
phiam Christianam
instaurandam curaverat, ita ad Peruvianos Epicopos rescripsit: "In moderanda pro
Seminariis vestriis ratione studiorum, vobis, Venerabiles Fratres, ob oculos esse
volumus quae Nosmet encyclicis litteris ea de re praescripsimus: ut nempe, in
philosophicis doctrinis tradendis, maximus Angelico Doctori Thomae Aquinati
habeatur honor, et quae ex huius voluminibus iugi et praedivite vena
dimanat sapientia, a Romanis Pontificibus perpetuis honestata laudibus, studiosae
iuventutis large effuseque impertiatur" (Breve Inter graves, 1 maii 1894).
Pius vero X, in litteris encyclicis Pascendi, 8 septembris 1907, haec
decernit: "Volumus probeque mandamus ut philosophia scholastica studiorum
sacrorum fundamentum ponatur... Quod rei caput est, philosophiam
scholasticam, eam praecipue intelligimus quae a Sancto Thoma Aquinate est
tradita, de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est, id omne videre
volumus, et qua sit opus instauramus et confirmamus, stricteque
ab universis servari iubemus. Episcoporum erit, sicubi in Seminariis neglecta
haec fuerint, ea ut in posterum custodiantur urgere atque exigere... Magistros autem
monemus ut rite hoc teneant: Aquinatem deserere, praesertim in re metaphysica,
non sine magno detrimento esse". Decessorum suorum vestigiis inhaerens,
Summus Pontifex Benedictus XV, qui nunc Ecclesiae Catholicae tenet gubernaculum, in
Motu proprio De Romana Sancti Thomae Academia, 31 dec. 1914, haec habet:
"Nos vero, cum aeque ac Decessores Nostri, persuasissimum habeamus de illa tantum
philosophia Nobis esse laborandum quae sit secundum Christum (Colos.,
II,8), ac propterea ipsius philosophiae studium ad principia et rationem Aquinatis
omnino exigendum esse, ut plena sit, quantum per humanam rationem licet, explicatio
invictaque defensio traditae divinitus veritatis, hanc S. Thomae Academiam, non
minus quam Illis, Nobis esse curae volumus appareat". Quas praescriptiones his
paucis complectitur et confirmat Codex Iuris Canonici: "Philosophiae rationalis ac
Theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores
pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte
teneant" (can. 1366, § 2). - Quo autem uberiores ex Philosophia iuvenes in
sortem Domini vocati percipiant fructus atque idonei evadant ad studium Theologiae
Dogmaticae ceterarumque sacrarum disciplinarum, oportet ut illud canonis 1365
praescriptum religiose servetur: "In Philosophiam rationalem cum affinibus
disciplinis alumni per integrum saltem biennium incumbant." Statuitur quidem
minimum temporis spatium; fieri enim nequit quod infra biennium
congrua possit de re philosophica et pro temporibus apta doctrina comparari. Si quis
308r
enim universam Philosophiae rationalis
materiem cogitatione complectatur, atque eius varietatem, pondus et difficultatem
perpendat, simulque perspectos habeat multiformes errores, qui fundamenta ipsa tum
naturalis tum supernaturalis ordinis appetunt, quique iam in omnes civitatis classes
irrepserunt, is profecto intelliget Clericos, non festinanter aut leviter, sed
considerate et attente animum adiungere debere ad studium Philosophiae scholasticae,
quae a Summo Pontifice Leone XIII "Fidei propugnaculum ac veluti firmum Religionis
munimentum" merito appellata est (Enc. Aeterni Patris).Scholastica autem philosophia tradatur ratione seu methodo sua, quae ad mentes conformandas mire facta est quaeque ceteris multo tutior est, expeditior atque praestantior. Quare magistri ad hanc scholasticam methodum sese diligenter accommodent, in quaestionibus enodandis, non praepostere nec saltuatim procedant, sed ordine et gradatim, ita ut conclusiones subsequentes praecedentibus conclusionibus innitantur; quae asserunt, invicte probent, nisi agatur de illis veritatibus, quae per se aperta sunt et perspicua; declarent atque explicent vim terminorum seu vocum, distinctionum et axiomatum, quae in Schola vigent; evolvant congruenter alta et immutabilia Metaphysicae principia, eaque adhibeant in gravioribus quaestionibus solvendis, in perniciosioribus erroribus profligandis; veritates rationalis ordinis, cum occasio tulerit, veritatibus ordinis experimentalis illustrent. Decet vero quam maxime magistros, qui obeundo muneri suo pares esse cupiunt, latino sermone uti, id quod praescipsit etiam S. Congregatio Studiorum litteris Vehementer, die 31 iulii 1908; debitaque honestandi sunt laude, qui huiusmodi praescripto iam obtemperant. Insuper, quotidie, aut certe saepissime, discipuli provocentur ad ea repetenda, quae lecta vel audita sunt, ac disputationes seu concertationes inter eos instituantur, utilissime quidem ad iuvenum ingenia exacuenda honestamque aemulationem fovendam. In disputationibus forma adhibeatur syllogistica, qua quidem ad veritatem tuendam, ad errores detegendos et profligandos, nihil efficacius, nihil validius. Curandum est ut discipuli, dum repetunt vel disputant, latine loquantur; quod ispis haud ita erit difficile, qui, in scholis inferioribus, sedulam huius linguae studio dederint operam; usu autem et exercitatione linguae optime ediscuntur.
Nec praetereundae rerum naturalium doctrinae, quae cum Philosophia rationali maxime cohaerent. Neque enim Cosmologia sine Chemia et Physica, neque Psychologia rationalis sine Physiologia aut experimentali, quae dicitur, Psychologia, apte tradi potest. Huc accedit quod, quum homines veritatis osores ex naturalium scientiarum inventis
308v
arma sibi comparent ad singula
christianae sapientiae fundamenta oppugnanda, omnino sacrorum alumni, pro ipsis
officii sui muneribus, ad huiusmodi disciplinarum studia se conferant oportet. Qua
de re S. P. Leo XIII ait: "Tum physicarum doctrinarum studia ne negligantur.
Nam, praeterquam quod tanto nunc sunt in pretio, inde potissimum catholicorum
dogmatum osores argumenta petunt ad eorum veritatem debilitandam. Quapropter
cavendum ne in sacro Ordine desiderentur, qui, ad huiusmodi bellum prudentes,
eisdem ipsorum armis adversarios homines evertant, errores refellant"
(Breve Inter gravis, 1 maii 1894). Huic autem ut satis fiat officio,
sufficiet generalia naturalium principia et conclusionum capita alumnis exponi (cf.
Leonis XIII Enc. Depuis le jour, ad Episcopos Galliae, 8 sept. 1899). Summa
vero rei haec est, ut iis tradendis disciplinis lecti viri praeficiantur, in quibus
rerum naturalium scientia cum scientia veritatum rationalium sit coniuncta.C) Posito Philosophiae Scholasticae fundamento, theologicae doctrinae tamquam aedificium diligentissime extruatur. Qua ratione autem Theologia Philosophiae fundamento nitatur, accipimus ex S. Thoma: "In sacra doctrina philosophia possumus tripliciter uti. Primo ad demonstrandum ea, quae sunt praeambula Fidei, quae necessaria sunt in Fidei scientia, ut ea, quae naturalibus rationibus de Deo probantur, ut Deum esse, Deum esse unum, et huiusmodi de Deo vel de creaturis in philosophia probata, quae Fides supponit. Secundo ad notificandum per aliquas similitudines ea quae sunt Fidei; sicut Augustinus in libris de Trinitate utitur multis similitudinibus, ex doctrinis philosophicis sumptis ad manifestandam Trinitatem. Tertio ad resistendum his, quae contra Fidem dicuntur, sive ostendendo esse falsa, sive ostendendo non esse necessaria" (Super Boetium, de Trinitate, prooem., q. 2, a. 3). Unde patet Philosophiam erga Theologiam revelatam dumtaxat famulatus officio fungi. Siquidem Theologia non modo Philosophiae, sed et ceteris disciplinis humanis longe antecellit - tum praestantia obiecti, cum principaliter sit de his, quae humanam excedunt rationem, - tum ratione certitudinis, quae lumine nititur scientiae divinae, falli et fallere nesciae, - tum ratione finis, quae est aeterna hominum beatitudo (Sum. Th., p. I, q. 1, a. 5). Hinc iure Summus Pontifex Pius X ad Episcopos orbis catholici: "Theologiae studium, Venerabiles Fratres, quanta potestis ope provehite, ut clerici praeclara illius existimatione magnoque amore imbuantur, illudque semper pro deliciis habeant" (Enc. Pascendi).
"Cursus theologicus saltem integro quadriennio contineatur, et praeter Theologiam dogmaticam et moralem, complecti prasertim
309r
debet studium Sacrae Scripturae,
Historiae ecclesiasticae, Iuris canonici, Liturgiae, Sacrae eloquentiae et cantus
ecclesiastici. Habeantur etiam lectiones de Theologia pastorali, additis practicis
exercitationibus, praesertim de ratione tradendi pueris aliisve Cathechismum,
audiendi confessiones, visitandi infirmos, assistendi moribundis" (Can. 1365, §
2 et 3). - Theologia dogmatica et moralis, Sacra Scriptura, Ius canonicum et
Historia ecclesiastica principem sibi locum vindicant in cursu theologico; ac
proinde in has disciplinas incumbendum est impensius. - Sacrarum doctrinarum studiis
Clerici in Seminario vix initiantur, quum ipsis operam, quamdiu vixerint,
dare debeant (Leonis XIII Enc. Depuis le jour; Can. 129). Hinc
magistrorum est, non cuncta doctrinae capita sic explicare discipulis, ut nihil iam
supersit quod addiscant in posterum; sed statutum singulis disciplinis programma,
praestituto tempore, absolvere; quod ipsis facile cedet, si, in quaestionibus
enodandis, non plus immorentur quam ipsarum momentum et aliarum iura sinant. a) Theologiae dogmaticae studium pertractandum est et ispum ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia (Can. 1366, § 2).
Quaenam sit Theologiae Scholasticae indoles et excellentia, satis colligitur ex his Summi Pontificis Sixti V verbis: "Huius quidem tam salutaris scientiae cognitio et exercitatio, quae ab uberrimis divinarum Litterarum, Summorum Pontificum, sanctorum Patrum et Conciliorum fontibus dimanat, semper certe maximum Ecclesiae adiumentum afferre potuit, sive ad Scripturas ipsas vere et sane intelligendas et interpretandas, sive ad Patres securius et utilius perlegendos, et explicandos, sive ad varios errores et haereses detegendos et refellendos; his vero novissimis diebus, quibus iam advenerunt tempora illa periculosa ab Apostolo descripta, et homines blasphemi, superbi et seductores proficiunt in peius, errantes et alios in errorem mittentes, sane catholicae Fidei dogmatibus confirmandis et haeresibus confutandis pernecessaria est" (Bulla Triumphantis, an. 1588). Praeclarae autem dotes, quae Theologiam scholasticam hostibus veritatis faciunt tantopere formidolosam, ab eodem Pontifice sic enumerantur. "Apta ille et inter se nexa rerum et causarum cohaerentia, ille ordo et dispositio tamquam militum in pugnando instructio, illae dilucidae definitiones et distinctiones, illa argumentorum firmitas et acutissimae disputationes, quibus lux a tenebris, verum a falso distinguitur, haereticorum mendacia, multis praestigiis et fallaciis involuta, tanquam veste detracta, patefiunt et denudantur" (Bulla cit.). Quae verba satis evincunt cur adversarii catholici nominis Theologiam scholasticam summopere horreant. - Nec tamen
309v
desunt catholicae veritatis
magistri et scriptores, qui ita methodum, quam vocant positivam, extollunt et
sequuntur, ut scholasticam methodum, tamquam temporum nostrorum
necessitatibus et scientiarum progressui haud congruentem, despectui habeant, et
Ecclesiae hostibus, saltem factis, morem gerant. Iure igitur
S. P. Pius IX hanc damnavit propositionem: "Methodus et principia,
quibus antiqui doctores scholastici Theologiam excoluerunt, temporum nostrorum
necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt."(Syllabus,
prop. XII). Et Pius X: "Certum est studium novarum rerum cum odio
scholasticae methodi coniungi semper, nullumque est indicium manifestius quod quis
modernismi doctrinis favere incipiat, quam cum incipit scholasticam
horrere methodum." (Enc. Pascendi). Utraque igitur methodus -
positiva et scholastica - est adhibenda, cum utraque ad
demonstrationem catholicae veritatis sit necessaria; sed utriusque usus ita debet
temperari, ut altera non modo non excludat alteram, sed adiuvet etiam et perficiat.
Hind idem S. P. Pius X: "Addimus heic, eos etiam Nobis laude dignos
videri qui, incolumi reverentia erga Traditionem et Patres et ecclesiasticum
magisterium, sapienti iudicio, catholicisque usi normis (quod non aeque omnibus
accidit), Theologiam positivam, mutuato a veri nominis historia lumine,
collustrare studeant. Maior profecto quam antehac positivae Theoligiae ratio est
habenda; id tamen sic fiat ut nihil scholastica detrimentum capiat"
(Enc. Pascendi). In universitatibus, magnis Lyceis, Collegiis, Seminariis, Institutis, quae habent vel habiturae sunt ex Apostolico Indulto potestatem gradus academicos et Lauream in S. Theologia conferendi, Summa Theologica S. Thomae habenda est uti textus prelectionum in parte scholastica quaestionum; ita scilicet ut, una cum aliquo textu, qui ordinem logicum quaestionum indicet et partem positivam contineat, habeatur prae manibus et explicetur Summa Theologica quoad partem scholasticam (Pii X Motu proprio Doctoris Angelici, 29 iunii 1914; huius S. C. Decretum, 7 martii 1916). In aliis vero Seminariis seu Institutis, textus praelectionum confectus sit ad mentem ispius Angelici Doctoris (Motu proprio Doctoris Angelici; Can. 1366, §2). - Quae de ratione docendi, de repetitionibus et concertationibus, de usu latini sermonis, supra ediximus, cum de disciplina philosophica ageremus, heic iteranda et urgenda ducimus, ubi res est de disciplina theologica, per quam, ut ait Augustinus, fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur (indirecte), nutritur, defenditur, roboratur (De Trin., 1. XIV, c.1). - Id unum addimus quod ad latini sermonis usum in scholis theologicis attinet, arctissimum inter unitatem Fidei et unitatem sermonis intercedere vinculum.
310r
b)Theologiae Moralis studium sit tum doctrinale, seu per
regulas, - tum practicum, seu per casus, quibus
principia illa in usum deducuntur. - Regulae organico quodam nexu et
necessitudine sint inter se colligatae, ut ad summa principia facile possint
revocari. Casus vero ad regulas et principia exigendi sunt, atque ex eorum
solutione discant clerici quemadmodum in administrando Poenitentiae Sacramento se
gerere debeant. Inter implexas Theologorum, sive laxiores sive rigidiores,
sententias, media magistri utantur via, S. Thomae Aquinatis et S. Alphonsi
M. de Ligorio vestigia sectantes. Iidem ne tempus frustra terant obsoletas
opiniones revocando, verum quae solidae sunt et temporibus nostris magis conveniunt,
dilucide proponant et validis fulciant argumentis. Cum autem res exiget aut
patietur, principia sociologiae tradere ne ommittant, ad praescriptum
S. P. Leonis XIII, qui ait: "Clerici sub suae institutionis exitum,
de iis doceantur, quae ad christianam sociologiam pertinent." (Enc. Fin dal
principio, 8 dec. 1902). - Studium Theologiae Moralis
absolvi et perfici debet studio Theologiae Ascetico-Mysticae, ut Pastores
sacri et se et animas sibi concreditas moderari, et ad omnem virtutis et sanctitatis
laudem excolere valeant.c) Sacrae Scripturae studium ad eas leges dirigendum est, quas postremis temporibus statuerunt Summi Pontifices: Leo XIII (Enc. Providentissimus Deus, 18 nov. 1893; Litt. Vigilantiae, 30 oct. 1902); - Pius X (Litt. Scripturae Sanctae, 23 febr. 1904; Quoniam in re biblica, 27 martii 1906; Vinea electa, 7 maii 1909; Motu proprio Praestantia, 18 nov. 1907); - Benedictus XV (Enc. Spiritus Paraclitus, 15 sept. 1920). - Ad magisterii igitur munus ii tantum deligantur, qui, praeter peculiarem Sacrae Scripturae scientiam, solida etiam tum philosophica tum theologica doctrina emineant. - "Sacrae Scripturae magistris necesse est, atque theologos addecet, eas linguas cognitas habere, quibus libri canonici sunt primitus ab hagiographis exarati, easdemque optimum factu erit si colant alumni Ecclesiae, qui praesertim ad academicos theologiae gradus aspirant. Atque etiam curandum est ut, omnibus in Academiis, de ceteris item antiquis linguis, maxime semiticis, sint magisteria" (Lit. Enc. Providentissimus Deus. - Praeceptoris erit peculiares et proprios habere tractatus seu Introductiones in singulos libros eorumque historicam auctoritatem, si res postulaverit, asserere et analysim tradere, qui tamen, aliquanto plus quam in ceteris, in Libris immorabitur ac Librorum partibus quae graviores sunt. - Praecipue genuina tradatur ac vindicetur notio de inspriratione et inerrantia Sacrae Scripturae, secundum antiquam et constantem Ecclesiae traditionem, erroresque oppositi invicte refellantur.
310v
At in huius doctrinae fructuosiorem
partem, quae de interpretatione est, perstudiose incumbat praeceptoris opera;
unde percipiant auditores quo modo divini verbi divitias deinceps in profectum
religionis et pietatis convertant.Cum autem interpretatio ad omnes Sacrae Scripturae Libros nequeat extendi, ad Vetus Testamentum quod attinet, legem Moysi summatim exponet; potiora vaticinia, quae de Messia sunt, explicet; quosdam Psalmos interpretetur, simulque alumnis rationem tradat, qua ipsi suapte industria reliquos valeant enarrare; - et, quod ad Novum Testamentum, dilucide exponat totius Evangelicae historiae complexionem, indicet eas, quas singula Evangelia habent, notas proprias, ac doctrinam, quae in Epistolis ceterisque Libris continetur, exponat. Singularem autem curam adhibeat in illustrandis utriusque Testamenti locis, qui ad fidem moresque christianos pertinent. - Solemne vero sanctumque habebit nunquam a communi doctrina ac traditione Ecclesiae vel mininum discedere. Decisiones Pontificiae Commissionis Biblicae plurimi faciat, easque explanet diligentissime. Utique vera scientiae huius incrementa, quaecumque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet, sed temeraria novatorum commenta negliget, omnemque interpretationem ut ineptam et falsam reiiciet quae, vel inspiratos auctores inter se quodammodo pugnantes faciat, vel doctrinae Ecclesiae adversetur. - Cavendum est ne catholicus interpres, heterodoxorum et rationalistarum more, Libros divinitus inspiratus, quorum nempe auctor Deus est, tamquam profanos habeat ac tractet, aut in quaestionibus philologiae, archeologiae, criticae historicae enodandis omne insumat tempus, eos imitatus qui Sacrae Scripturae, non medullam attingunt, sed corticem rodunt (S. Greg. M., Moral., XX,9). - Omnes denique alumni et administri Ecclesiae monendi sunt, ut ad sacras Litteras adeant semper sensu quodam reverentiae et pietatis affecti; nequaquam enim ipsarum intelligentia salutariter, ut opus est, patere potest, nisi remota scientiae terrenae arrogantia, studioque sancte excitato eius, quae desursum est, sapientiae.
d) Iuris canonici scientia scientiam Sacrae Theologiae complet quodammodo ac perficit, siquidem in disciplina Iuris principia theologica adhibentur iis rebus omnibus, quae spectant ad Ecclesiae regimen, ad ministrorum iura et officia, ad usum bonorum temporalium, quibus ipsa eget ad finis sui assecutionem. - Ius autem canonicum tradatur ad modum institutionum, in quibus summatim atque ordine exponendae sunt praescriptiones, quas Codex habet, additis opportune notionibus et principiis, in hac doctrina communiter receptis. Qua quidem in re sic erudiantur alumni, ut sub exitum cursus theoligici, congruam sin-
311r
gularum Codicis partium
cognitionem iam acceperint atque ea omnia probe perspecta habeant, quae muneribus
sacerdotalibus rite obeundis necessaria sunt. Ubi autem res postulaverit, non
ommittet magister legem canonicam cum civili lege conferre. - Huic studio praemitti
debet brevis sed plenus de Iure publico ecclesiastico tractatus, in quo
Ecclesiae natura societatis perfectae defendatur, eiusque iura et ad societatem
civilem relationes illustrentur. - Quod si adsit in Seminario Facultas
Iuridica, privilegio aucta gradus academicos conferendi, ea omnia
servanda sunt, quae haec S. Congregatio in decretis Cum novum, 7
aug. 1917, et Legum canonicarum, 31 oct. 1918, praescripsit.e) Historia quoque Ecclesiastica accuratissime tradatur. Cum enim Ecclesiae osores saepe ab historia petere sua tela soleant, aequis armis, oportet, cum eis congrediatur Ecclesia, et, qua ex parte oppugnatur acrius, in ea sese ad refutandos impetus maiore opere muniat (Leonis XIII Breve Saepenumero, 18 aug. 1883). Diligenter admoneat discipulos magister Ecclesiam, quae inter homines vitam et opus Verbi incarnati continuat, duplici etiam constare elemto - divino et humano. Divinum est ipse Spiritus Christi, quo totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur; humanum autem ex ispis conflatur hominibus, qui Christo Capiti coagmentantur. Curandum est igitur ut ea quae de elemento divino manant, ut doctrinae sanctitas, ut virtutum excellentia, ut charismatum dona, ut miraculorum gloria, luce sua supernaturali appareant circumfusa. Demonstretur praesertim sanctitatem et stabilitatem Ecclesiae Catholicae perpetuam Illius arguere praesentiam, qui dixit: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Matth., XVIII, 20). - Cum agitur de his, quae ad elementum spectant humanum, ea tenenda sunt, quae edixit S. P. Leo XIII (Enc. Depuis le jour). Neque enim fas est inficiari aut dissimulare quas indignitates et molestias Ecclesia suis a filiis, et iis aliquando sacrorum administris, illatas pertulit, cum Deus non indigeat nostro mendacio(Iob, XIII, 7); sed simul ostendendum est humanis infirmitatibus Ecclesiae originem et naturam non modo non infuscari, sed etiam illuminari, tunc enim luculentius patet virtus Dei, cum virtus hominis deficit. - Vitanda denique est hypercritica quae dicitur. Quare quae pie creduntur a maioribus tradita ne contemptui habeantur, neve tam facile carpantur acta Sanctorum. Etenim danda est doctrinae studiis opera in aedificationem, non in destructionem.
Haec sunt quae amplissimis Germaniae Episcopis sacra haec Congregatio maxime in memoriam revocanda censuit, ideo ut Seminaria,
311v
ad leges composita et ordinata, quas
Apostolica Sedes statuit, uberiores in posterum edant fructus sanctitatis et
doctrinae. Neque enim talia frustra recoluntur. "Sunt quaedam, ait
S. P. Leo XIII, ad rei catholicae profectum ita necessaria, ut ea semel
attigisse non satis sit: commemorari saepius et commendari velint. Huc potissimum
pertinet cura in Seminariis collocanda, quorum cum statu fortuna Ecclesiae
coniungitur maxime." (Enc. Paternae providaeque, 18 sept. 1899). -
Placet autem rei finem facere his verbis, quibus idem Pontifex Episcopos Peruviae in
simili causa hortabatur: "Haec si praestabitis, et Clerus florebit honore suo, et
Ecclesiae laus manebit, quae semper optimorum sudiorum fautrix et altrix est habita
vereque habenda est. Vobis praeterea idonei homines praesto erunt, qui, vocati in
partem ministerii vestri, magno vobis erudiendis populis pietatique fovendae usui
futuri sint et adiumento" (Breve Inter graves, 1 maii 1894).Datum Romae, ex Secretaria S. C.
Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositae, die IX mensis octobris anno MCMXXI.
CAIETANUS Card. Bisletti, Praefectus.
+ Iacobus Sinibaldi, Ep. Tiberien., a Secretis.