Document no. 1702
Klein, Kaspar to Gasparri, Pietro
Paderborn, 26 January 1920
Eminentiae Vestrae, quae sequuntur, devotissime proponimus.
Pretium subnotationis annuae pro Commentario Officiali S. Sedis, quod inscribitur "Acta Apostolicae Sedis" extra Italiam est frcs. 15; quod pretium ante bellum 12 marcae in Germania erat, sed nunc facile 220-250 marcis est.
Cum multae aliae expensae nos urgeant, pretium illud facultates nostras excedit. Quare Eminentiam Vestram rogamus, ut apud Administrationem Commentarii praelaudati creditum nobis inducat, aut certum atque moderatum pretium in marcis nobis designet, donec "valuta" nostra convaluerit. Ne commentarium ad cognoscendas leges Ecclesiae nobis desit, Eminentia Vestra rem accelerare benigne velit.
Eminentiae Vestrae
devotissimus
Vicariatus Generalis Episcopalis Paderbornensis