Document no. 18566

Statutum
de promovendis ad lauream Doctoratus in Facultate Theologica
Universitatis Friburgensis in Germania servandum. [Freiburg im Breisgau], before 20 November 1927

§ 1.
Qui ad lauream Doctoratus promoveri desiderat, suum propositum Facultati in scripto ad manus Decani declaret.
§ 2.
Huic declarationi adjungenda sunt:
a) Curriculum vitae et curriculum studiorum peractorum in lingua latina aut germanica; testimonium Episcopi dioecesis promovendi vel superiorum Ordinis ad hoc prolatum; testimonium maturitatis Gymnasii Germanici humanistici vel testimonium aequipollens; omnia testimonia de peractis studiis theologicis, e quibus patet, candidatum in Universitate vel alia schola publica ab ecclesiasticis et civilibus auctoritatibus recognita studiis theologicis saltem per quadriennium cum bono progressu vacavisse. Candidati, qui in alia schola praesertim in schola alius territorii eruditionem theologicam acceperunt, oportet, ut studiis aequalibus se vacavisse demonstrent.
b) dissertationem [sic] theologicam, germanica vel latina lingua concinnatam iam impressam vel ad imprimendum aptam, quae objectum e fontibus et sufficienti litterarum notitia scientifica methodo tractat et ab auctore sine alieno adiumento redacta est.
1v
§ 3.
Si facultas theologica desiderio candidati annuit, et dissertatio sufficiens declarata est, ille a Decano ad examina oralia (quae examina rigorosa dicuntur) invitatur.
§ 4.
Examina has disciplinas complectuntur:
a) E re biblica: Introductionem in Novum et Vetus Testamentum et exegesim unius maioris libri Veteris et Novi Testamenti secundum textum originalem, qui pro vetere Testamento textus hebraicus vel aramaicus est.
b) historiam ecclesiasticam, historiam litteraturae christianae et archeologiam.
c) Dogmaticam, Apologeticam, Theologiam moralem,
d) Jus canonicum et Doctrinam de Theologia practica vel pastorali.
Examina se immediate alia alia sequi possunt (cum pro unaquaque disciplina hora media insumatur) aut in duas partes dividuntur, quae tamen ambae intra unum annum praestanda sunt.
§ 5.
Ab examinibus rigorosis illi candidati dispensari possunt, qui iam aetate provecti sunt, vel qui altiore ecclesiastico munere funguntur vel altius munus magistri exercent et eruditionem scientificam theologicam scriptis solidis typis impressis demonstraverunt.
2r
§ 6.
Si candidatus examina omnia feliciter superavit et certitudo habetur dissertationem typis mandari, Facultas de promotione secundum pluralitatem suffragiorum decernit.
Quodsi candidatus in aliqua disciplina non sufficiebat, Facultas concedere potest, ut examen in ista disciplina semel iteretur. Quod tamen ante dimidium annum elapsum locum non habeat.
§ 7.
Promotio valide fit per transmissionem diplomatis. Diploma statim transmittitur, si canditatus iam diaconus vel sacerdos est et dissertatio tota vel aliqua eius pars typis impressa proponitur. Alias transmissio diplomatis differtur, donec provendus suscepti Ordinis testimonia profert et exemplaria requisita dissertationis impressae proponit.
§ 8.
Collatio Doctoratus fit adhibitis sequentibus censuris:
A. pro dissertatione: <1)>2 eximia eruditio, 2) magna eruditio, 3) eruditio.
B. Pro Examinibus vocalibus: 1) summa cum laude, 2) multa cum laude, 3) cum laude, 4) rite.
2v
§ 9.
Pro taxa promotionis hoc tempore 100.– RM solvendae sunt. Solvitur Decano, antequam examina rigorosa inchoentur. Si candidatus non feliciter superat, dimidium taxae restituitur. Si candidato conceditur, ut aliquod examen iteretur, nova taxa non requiritur.
§ 10.
Obligatur candidatus, ut dissertationem imprimendam intra unius anni spatium curet. Si longius spatium desideratur, hoc a Facultate concedatur necesse est. Si dissertatio non plus quam tres ligaturas complectitur, (3x16 paginas) aut cum consensu Facultatis solummodo pars in se scientifice seclusa imprimitur, quae non plus quam tres ligaturas continet, 160 exemplaria, alias 60 Facultati theologicae tratenda sunt. Quodsi tractatus in aliquo folio periodico vel in aliqua collectione librorum in lucem editur, sufficit, si solummodo 25 exemplaria vel separatim transsumptae dissertationes traduntur. In folio titulari exemplarium Facultati tradendarum tractatus dissertatio inauguralis Facultatis theologicae in Universitate Friburgensi Brisigavorum designanda est. Si dissertatio postea amplificetur, illa pars hoc modo significanda est, quae Facultati pro dissertatione proposita est.
Si dissertatio cum variatione imprimenda sit, consensus Facultatis obtineatur oportet. Semper ligaturae ad imprimendum praeparatae Facultati proponendae sunt, ut
3r
ipsa licentiam imprimendi concedat. § 11.
Promotiones honoris causa exercendae secundum decretum Facultatis de die 2. Maii 1924 fiunt.
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
Recommended quotation
Anlage from before 20 November 1927, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 18566, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/18566. Last access: 29-12-2024.
Online since 25-02-2019.