Document no. 19069
Pius XI. to Friedrich August III. von Sachsen
Rome, before 21 January 1925

Copia
Carissimo in Xto Filio Nostro
Regi Friderico Augusto
Pius PP. XI.
Carissimi in Xto Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. –
Quod Nos nuper Maiestas Tua Augusta certiores fecit per amantissimas quidem litteras, Regiam Celsitudinem Suam Principem Annam, Saxoniae Ducem, Filiam Tuam Dilectissimam, Celsitudini Suae Josepho Francisco, Archiduci Austriae nupsisse, praeclaram humanitatem Tuam agnovimus, de eaque Tibi gratias, uti par est, studioso agimus. Isti Serenissimorum Principum connubio laetos sane exitus atque omni ex parte prosperos contingere cupimus; idque benigno Dei beneficio, quem Nos in hanc rem enixe precamur. Haec autem optata ac vota non modo ipsorum caussa [sic] facimus, sed etiam Domus Tuae universae. Atque auspex caelestium munerum Apostolica sit Benedictio, quam Tibi tuisque omnibus peramanter in Domino impertimus. – Datum Romae apud Sctum Petrum die XXIII mensis Decembris anno MCMXXIV -
Pontificatus Nostri tertio
Pius PP XI
Recommended quotation
PiusXI. to Friedrich AugustIII. von Sachsen from before 21 January 1925, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 19069, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/19069. Last access: 16-07-2024.
Online since 24-06-2016, last modification 10-09-2018.