TEI-P5
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes)
Ampliatio Cancellariae episcopalis omnino est necessaria et nunc urget, si futura rerum
conditio et nova Curiae munia considerantur. Cum aliter quam modo supra exposito huic
necessitati occurri non possit, petitionem valde commendo; et quia translatio propter bonum
totius dioecesis instituitur, Sanctitatem Vestram enixe exoro, ut fieri possit etiam
contradicente hodierno Praeposito Capituli; simulque testor, novam habitationem Praeposito
praeparandam, quae propter culinam etc. octo ampla cubicula, lucida et a parte viae
civitatis largissimae sita habebit, dignitati Praepositurae admodum congr[ua]. Hortus
aedificio adjacens sicut hucusque Praepositi usufructuarii erit.
+ Leo, O.S.B.
Epps. Eystetten.
Online since 14-01-2013, last modification 29-01-2018.
Document no. 19480
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes)
: [Kein Betreff]. [Eichstätt], before 17 April 1920
+ Leo, O.S.B.
Epps. Eystetten.