Document no. 19721
Langer, Felix Johann to Pius XI.
Berlin, 25 July 1929
Emo Rmo Illmo Dno Adolfo Cardinali Bertram, hoc tempore dispensatione Apostolica Wratislaviensium Principi-Episcopo, Delegatione etiam Apostolica ecclesiam Brandenburgensem et Pommeranensem regente ego belli Europaei periculis 4 per annos quamvis gravibus affectus
Anno 1925 a provinciali scholarum collegio in municipium Preussisch-Friedland imprimis, ut ibi in gymnasio docerem religionem, sum translatus qua re non communicata prius cum auctoritate ecclesiastica. Quamquam ipse petens licentiam religionis hoc in municipio docendae translationis meae nuntium auctoritati ecclesiasticae (Administraturae Tütz) scripsi, tamen ab hac prohibitus sum religionem docere et discipuli ultra bimestre carebant institutione religiosa.
Praeterea pluries de loco in locum translatus, cum nusquam deficiente actualiter facultate religionis docendae firmam in scholis positionem obtinere potuissem, retinens ob defectum mansionum in Germania uno in loco familiae domicilium et alio habens quasi domicilium per tempus aliquod, aere alieno sum gravatus, quod binorum domiciliorum atque demigrationis expensa ex salario pendere non valebam.
Denique mense Aprili h. a. in locum Cosel silesiae superioris translatus (500 km circiter a domicilio familiae Berolinensi), ubi mihi 5 circiter annos expectandum est, dum ibi familiae domicilium obtinuero, relicta Berolini uxore denuo gravida, mente sum collapsus atque medico suadente ad tempus a servitio scholarum sum suspensus (Urlaub wegen Nervenzusammenbruch).
Quaestio juris et facti epistula ad ministrum cultus (Kultusminister) tractatur, cui nova momenta adicit epistula R. P. Francisci Stratmann O. P. Insuper exemplar epistulae meae ad Emum P. Bertram extrema et testimonium medici adiungitur.
Moraliter R. et EE. DD Bertram teneri ad restitutionem sententia complurimum est. Ad nullam meam neque Ri. Dni Stratmann respondit epistulam. Anno 1927 cum actualiter eo Berolini commorante mansionem ejus adissem, mihi per sacerdotem nuntiavit me ad Officialem Berolinensem conferre debere, cui tamen decernendi potesta-
74v
tem hac in re – quamvis praemonitus – non concessit. Quam agendi rationem iniquam et
subdolam esse inter omnes constat.A Sanctitate Vestra igitur humillime peto, ut saluti meae temporali et spirituali melius consulatur, atque haec fere proponere audeo:
1°. Libera mihi detur licentia exercendi facultatem docendae religionis legitime acquisitam salvis tamen CIC praescriptis ceterisque S. Ecclesiae juribus.
2°. Paratus sum emittere professionem fidei Vaticano-Tridentinam atque jusjurandum contra errores Modernistarum.
3°. Insuper sum paratus, ut scientia mea religiosa denuo atque a sacerdotibus mere ecclesiastico jure constitutis examinetur, me jurisdictionis examini aut concursu parochiali Berolini iisdem atque sacerdotes condicionibus me sistere, non tamen ea re, nova acquirens jura.
4°. Deinde sum paratus ad exemplum lectionis in supremis scholae superioris ordinibus coram sacerdote ad id delegato, quamquam R. D Archipresbyter Breuer et RD Parochus Feige iam saepius institutionem meam inspexerunt atque nihil vituperatione dignum invenerunt. (Quae omnia jam saepius Emo et Rmo Cardinali Bertram proposui neque responsum accepi.)
5°. Restitutionem – tum quoad temporalia (expensa etc. ca 4000 marcarum) tum quoad spiritualia (morbus psychicus etc) – partim vel totam sublatam esse <concedam> eo, quod gravioribus aliquando, quia EE P Bertram nihil repondit [sic], in eum verbis in litteris sum usus. <(Compensatio.)>
Enixe a Sanctitate Vestra peto, und [sic] votis meis quam primum obsecundetur. Nisi facultatem religionis docendae in Urbe patria Berolinensi exercere possum, hac facultate hic deficiente, numquam stabile assequar officium et benficium in scholis superioribus. Quamquam enim in vetere illa dioecesi Brandenburgensi nostris in diebus restituitur hierarchia, tamen sensus anticatholicus his in regionibus etiam nunc tantus est, ut e. gr. in scholis Urbis Berolini superioribus 96 nulli adhibeantur studiorum consiliarii (Studienräte) catholici et 22 studiorum assessores catholici nullum inveniant locum definitivum. Ut Berolini in aliqua schola superiore definitivum studiorum consiliarii assequar locum me aut esse acatholicum aut nomen dare factioni socialisticae necesse est, nisi facultate religionis catholicae docendae, qua adeo opus est, ut religionem in scholis superioribus magistri elementarii quoque doceant, uti possum. <39 agens annum aliam professionem capere nequeo.>
Hac nostra in diaspora hominem catholicum oeconomicis curis propter religionem tantopere premi, ut – id, quod jam multi fecerunt – prosperitatis causa se acatholicum vel socialistam profiteatur, tolerari non posse videtur, praesertim id fieri iniqua his temporibus a superioribus ecclesiasticis, quibus salus uniuscuiusque fidelium curae esse deberet, adiuncta condicione.
Libere profiteor, me nihil aliud crediturum esse aeque docturum atque credit et docet sacrosancta mater ecclesia, me insuper omnia, quoad Deo adiuvante possum, esse facturum, ut nova erecta in patria nostra dioecesis fide et moribus in sancta fulgeat Romana atque catholica Ecclesia.
Suppliciter petens atque humillime Sanctitatis Vestrae Benedictionem Apostolicam sibi suisque benigne concedendam
Sanctae Paternitatis Vestrae
filius obedientissimus
Felix J. Langer