Document no. 19731
Mayer, Philipp Jakob to Pius XI.
[Mainz], before 10 June 1929

Copia
Beatissime Pater,
Paucis abhinc diebus infrascriiptus ad S. Sedem libellum petitorium transmisit, quo nomine parochi hodierni oppidi v. d. Gernsheim, Dioeceseos Moguntinae, implorabat facultatem contrahendi mutuum 50.000 marcorum ad aedificandam domum monasterii Ordinis Min. Capuccinorum in enuntiata paroecia.
Quae litterae a S. Congregatione sub Num. Prot. 2835/29 registratea sunt.
Supplendo modo juxta imposita sibi a S. Congregatione, ea quae jam relata sunt, infrascriptus humillime ulterius exponit, paroeciam Gernsheimensem paratam esse, in favorem Ordinis Min. Cap. Mutuo 50.000 marcorum se gravare, quia erecto in oppido Gernsheim novo monasterio Ord. Min. Cap. Cultus B. M. V., ad cujus oratorium Gernsheimense v. d. "Mariae–Einsiedeln" quotannis multi more peregrinorum convenire solent, valde promovebitur et augmentum habebit, ita ut numerus peregrinorum sat crescat et multo plures s. poenitentiae et Ss mae Eucharistiae sacramenta suscepturi sunt.
Praeterea parochus Gernsheimensis, qui curam animarum quattuor fere millium catholicorum agere debet, a Patribus Capuccinis novi conventus in exercendo suo munere pastorali efficaciter adjuvabitur. Neque praetermittere volo, ipsos Patres Capuccinos juxta votum paupertatis ipsis proprium talem contractum mutui contrahendi inire non posse. Quod porro attinet ad Consilium administrationis tum parochianum tum Dioecesanum, sodales hujus Consilii consensum in mutuum 50.000 marcorum contrahendum rite praestiterunt. Insuper alia quaeque de jure servanda juxta praescripta Codicis Juris Canonici reapse servata sunt.
Proinde infrascriptus ad pedes S. V. provolutus nomine parochi Gernsheimensis iterato humillime implorant facultatem assumendi praefatum mutuum 50.000 marcorum.
Et Deus etc...
(fir.) Mayer
vic. gen.
Recommended quotation
Mayer, Philipp Jakob to PiusXI. from before 10 June 1929, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 19731, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/19731. Last access: 03-05-2024.
Online since 20-01-2020.