Document no. 19732
Mayer, Philipp Jakob to Pius XI.
Mainz, 14 May 1929

Copia
Beatissime Pater,
Hodiernus parochus oppidi v. d. Gernsheim, dioecesis Moguntinae, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime postulat facultatem contrahendi mutuum 50.000 marcorum ad aedificandam domum monasterii Ordinis Minorum Capuccinorum in praefata paroecia.
Prope dictum oppidum Gernsheim invenitur oratorium Beatae Mariae Virginis in Eremo, vulgo dictum "Maria Einsiedel", ad quod quotannis plurimi Christifideles more pergrinorum conveniunt ad festa Beatissimae Dei Genetricis celebranda et verbum divinum audiendum et ad s. poenitentiae et Eucharistiae sacramenta suscipienda.
Quo in loco Patres Minores Capuccini provinciae Rehnano–Guestfalicae, auctore parocho Gernsheimensi et nobis approbantibus, nunc monasterium erecturi sunt ad cultum B. M. V. ibi iam dudum habitum magis magisque fovendum et ad parochos vicinorum locorum et pagorum in cura animarum exercenda apte adiuvandos, id quod hisce temporibus maxime desiderandum esse videtur.
Aliis vero opibus deficientibus parochus et parochiani Gernsheimenses supranominatum mutuum 50.000 marcorum assumere in animo habent, ut novum monasterium Ord. Min. Capuccinorum aedificare valeant.
Nominata summa 50.000 marcorum a mensa nummulalia a republica Hassiae in civitate Darmstadt erecta, v. d. Hessische Landesbank, mutuo dabitur pro foenore 8 1/2 %, communitate civili Gernsheimensi fideiubente te fabrica ecclesiae Gernsheimensis aliquos fundos oppignorante.
Mutuum intra 10 circiter annos exstinguetur. Pecunia denique ad solvendum foenus et annuas ratas amortizationis requisita ex eleemosynis Christifidelium, quas provincia Ord. Min. Capuccinorum colliget, praesto erit.
Preces expositas parochi Gernsheimensis infrascriptus enixissime commendat.
Et Deus etc...
Moguntiae, die 14 Maii 1929.
(fir.) Mayer
vic. gen.
Recommended quotation
Mayer, Philipp Jakob to PiusXI. from 14 May 1929, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 19732, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/19732. Last access: 04-05-2024.
Online since 20-01-2020.