Document no. 20184
Steinhuber SJ, Andreas to [Rampolla del Tindaro, Mariano]
[Ohne Ort], nach dem 04 March 1890

Illme ac Revme Domine,
Visum est E. T., circa controversiam iam dudum inter Emum Archiepiscopum Olomucensem et gubernium borussicum enatam sententiam meam qualemcumque exquirere. Quam paucis verbis proponere ita placet:
In parte borussica archiepiscopatus Olomucensis inveniuntur septem parochiae, pro quibus gubernium borussicum iuspatronatus a longo tempore praetendit. Ex his parochiis quatuor: Groebnig, Babig [sic], Z<L>eisitz1 [sic], Leobschuetz fuerant Ordinis Melitensis, tres: Kreuzendorf, Soppau, Throem, Ordinis Teutonici. Cum Borussia anno 1810 dominia utriusque ordinis, quorum ratione iuspatronatus septem parochiarum exercebat, occupasset, ius quoque patronatus earundem sibi attribuebat, aliter tamen atque aliter. Nam quod ad priores quatuor parochias attinet, illud statim ab initio occupationis, seu ab anno 1810 et praetendebat et nemine contradicente exercebat; circa tres vero parochias ordinis teutonici usque ad annum 1863 differebat. Nam cum summi magistri Ordinis teutonici archiduces Austriae esse solerent, gubernium borussicum verecundia quadam ab occupandis dominiis ordinis teutonici, quae fisco adiudicaverat, usque ad obitum Summi Magistri Maximiliani II, hoc est usque ad annum 1863, abstinuit. Quo factum est, ut tres parochiae, de quibus supra diximus, usque ad hoc tempus iuripatronatus ordinis subiectae manerent. Interim tamen rex Borussiae ad quatuor parochias ordinis Melitensis constanter praesentabat, archiepiscopis Olomucensibus non solum toleran-
78r
tibus et dissimulantibus, sed ultro consentientibus, adeo ut in tabulis parochiarum et sacerdotum, quas curia Olomucensis quotannis edebat, quatuor illae Melitenses parochiae patronatus regii esse expressis verbis dicerentur.
Haec autem regii patronatus agnitio cessavit, cum praesens archipraesul, Emus Fürstenberg, anno 1853 gubernacula ecclesiae Olomucensis suscepit. Hic enim iuspatronatus, quod gubernium post occupationem seu confiscationem dominiorum Ordinis Teutonici anno 1863 perfectam etiam in tres parochias Teutonicas praetendit, non solum non agnovit, sed nec pro quatuor parochiis melitensibus legitimum esse protestatus est. Rationibus archiepiscopi sane gravissimis Borussi nihil aliud opposuerunt quam praescriptionem, quamvis haec de solis melitensibus parochiis adduci posset. Cum vero anno 1873 duae ex litigiosis parochiis vacassent, et archiepiscopus eas praemisso concursu idoneis presbyteris contulisset, Borussi hoc<s>2 parochos ab ordinario institutos vi ex locis suis expulit.
Archiepiscopus ad effectus funestos huius controversiae impendiendos per il<li>tteras3 die 28 Februarii 1884 datas rogavit, ut ipsa Sedes Apostolica rem cum gubernio componeret, et per alias binas litteras d. 31 Aug. 1886 et 15 Jan. 1887 quaesivit, quis tractationum fuisset exitus vel quod esset Sedis Apostolicae circa quaestionis modum iudicium. Tandem per litteras d. 23 Martii 1887 ad Nuntium Apostolicum Viennensem datas se ipsum obtulit rei
79r
cum gubernio borussico pertractandae, si Sedi Apostolicae ad id se delegare visum fuisset. Re ipsa die 30 Martii 1887 delegatus est, ut nomine S. Sedis cum gubernio borussico pertractaret ad referendum. Tum archiepiscopus gubernio borussico proposuit, ut ex septem parochiis quatuor iuripatronatus regio permitterentur, tres vero liberae abhinc essent collationis. Et quidem, quod valde notandum est, non tres parochias teutonicas, q<p>ro4 quibus Borussi praescriptionem invocare minime potuerunt, liberae collationi reservatas voluit, sed ex toto numero duas quidem teutonicas: Soppau et Throem, tertiam vero Leobschuetz, quae erat melitensis. Hanc vero sibi ideo postulavit, quod ceteris longe esset amplior et insignior. Nam Leobschuetz oppidum est catholicum 13.000 incolarum, et caput totius illius ditionis quae iurisdictioni Olomucensi subest. Gubernium Borussicum propositionem Archiepiscopi non reiecit, sed quaesivit, utrum archiepiscopus onera etiam cum iurepatronatu coniuncta in se suscepturus esset, quasi sc. trium parochiarum patronus fieret. Cum frustra hoc onus declinasset, archiepiscopus veritus, ne controversia in infinitum cum magno fidelium legitimis pastoribus cara<e>ntium5 damno protraheretur, Capitulo suo audito et consentiente gubernio tandem respondit: se onera, de quibus quaerebatur, admittere circa parochias Leobschütz et Throem, non vero circa parochiam Soppau, immo huius quoque parochiae iuspatronatus gubernio permittere. Huius consilii
80r
archiepiscopo causa fuit, quod parochiae Leobschuetz et Throem pingue patrimonium habentes nullum onus nisi nomine tenus archiepiscopo imponunt, Soppaviensis vero, cuius "beneficium tenue et loco obscuriori applicatum est," mensam episcopalem non mediocriter gravaret. Die 4 Martii 1890 praeses provinciae Silesiticae novam archiepiscopi propositionem nomine gubernii borussici admisit, cui proinde ut rata sit, aliud iam non deest, quam S. Sedis approbatis<o>6.
Quaeritur iam utrum ea transactioni propositae concedenda sit?
Equidem existimo concedendam esse. Moveor autem sequentibus rationum momentis: 1) = Sperandum non videtur, gubernium borussicum, cuius iuspatronatus circa 4 parochias melitenses ab ipsis archiepiscopis per 53 annos ultro admissum est, hodie hoc qualecumque ius dimissurum esse. Quamvis autem circa tres parochias teotonicas [sic] ius nullum asserere possit, non admodum grave et molestum est, quod eas collationi liberae non aliter permittat nisi assumto ab archiepiscopo onere, quod ex iurepatronatus sequitur. Nam cum saltem maiore ex parte de Parochiis pinguibus agatur, hoc onus in praxi paene nullum est. Praeterea gubernium borussicum ex sua parte archiepiscopo concessionem non adeo levem in eo fecit, quod eius liberae collationi parochiam Leobschützensem longe amplissimam, quamvis ex quatuor melitensibus sit, permittat. Fateor ex hac transactione ar-
81r
chiepiscopum ius liberae collationis circa parochiam Soppau, quamvis haec ex tribus teutonicis sit, amittere. At, praeterquamquod eius cessionem archiepiscopus, ne mensam episcopalem gravare cogatur, ipse proposuerit, de parochia agitur tenui et obscuriori, cuius amissio per parochiam Leobschuetz satis compensari videtur.
2) = Cn<Con>stat7 huius generis controversias, quae praesertim in Borussia plurimae fuerunt, nunquam aliter quam mutuis utriusque partis concessionibus terminari componique potuisse, et reipsa compositas fuisse. "In Borussia, = ait Vering (Lehrbuch des Kirchenrechts § 89), lites circa iuspatronatus a principe sibi attributum post annum 1854 specialibus transactionibus gubernii et Ordinariorum fere omnes compositae fuerunt". Quarum transactionum magnum numerum refert, aitque eam quae anno 1854 inter archiepiscopum Posnaniensem et regem Borussiae conventa est, etiam a Sede Apostolica anno 1858 approbatum fuisse. Cum ergo gubernium borussicum iampridem assueverit, has controversias ita componere, ut manibus minime vacuis a campo discedat, quae spes reliqua esse potest, ut in causa parochiarum Olomucensium aliter se gerat?
3) Dubitari unice potest, utrum archiepiscopus in offerendo iurepatronatus Soppaviensi, quod gubernium borussicum liberae eius collationi ultro dimi<si>sset8, recte egerit. Existimaverim etiam in hoc indulgendum esse. Nam plurimum interest, ut in his parochiis tandem parochi instituantur, et controversia non in infinitum protrahatur.
82r
Tum vero archiepiscopus liberae collationis ius non sponte dimisit, sed ne acclesiam [sic] episcopalem onere alieno gravaret, nec etiam gratis, sed ea conditione, ut Borussi hoc in se onus susciperent. Postremo da parochia agitur non ampla, ut videtur, cum "beneficium tenue sit et obscuriori loco applicatum". Quare on [sic] unam hanc exiguam parochiam non videtur res denuo in quaestionem adducenda.
Quae cum ita sint, existimo nihil obstare quominus transactio inter archiepiscopum Olomucensem et gubernium borussicum conclusa a S. Sede confirmetur vel ratihabe<a>tur9.
A. Steinhuber S. J.
S. C. N. N. E. E. E. E. Consultor
1Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
2Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
3Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
4Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
5Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
6Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
7Hds. vermutlich von Centoz gestrichen und eingefügt.
8Hds. vermutlich von Centoz eingefügt.
9Hds. vermutlich von Centoz eingefügt.
Recommended quotation
Steinhuber SJ, Andreas to [Rampolla del Tindaro, Mariano] from nach dem 04 March 1890, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 20184, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/20184. Last access: 21-12-2024.
Online since 25-02-2019, last modification 10-09-2018.