TEI-P5
Document no. 20266
Copia
Ill.me ac Rev.me Domine,
Amplitudinis Tuae nomine preces porrectae sunt SS.mo D.no Nostro, ut quemadmodum Archiepiscopo antecessori tuo, ita et Tibi facta esset facultas recipiendi praesentationes ab beneficia Ecclesiastica a patronis acatholicis factas in locis Archidioecesis Olomucensis; qui<ae>1 in dictione Austriaca
continentur, nec non exceptioni derogando quae indulto a S. Sede anno 1857 concesso
adjecta est, in aliis Archidioecesis locis quae inter Borussiae fines
reperiuntur.
Sanctitas Sua omnibus mature perpensis, ac attenta praesertim consuetudine, aliisque rationum momentis quae sicut praeteritis ita et Amplitudinis Tuae petitioni suffragantur, facultatem Tibi benigne tribuit, ut provisorio modo ac toleranter hujusmodi praesentationes libere ac licite recipere valeas, servatis quoad reliqua SS. Canonum praescriptionibus.
Quae dum Amplitudini Tuae significo obsequentissimi animi mei sensus libentissime Tibi respondeo.<ecc.>2
Archiepiscopo Olomucen.
8r, links
am oberen Seitenrand hds. von Borgongini-Duca
notiert:
"8".
Online since 25-02-2019.
Document no. 20266
[Rampolla del Tindaro, Mariano]
to Kohn, Theodor
[Vatikan], 09 May 1893
Amplitudinis Tuae nomine preces porrectae sunt SS.mo D.no Nostro, ut quemadmodum Archiepiscopo antecessori tuo, ita et Tibi facta esset facultas recipiendi praesentationes ab beneficia Ecclesiastica a patronis acatholicis factas in locis Archidioecesis Olomucensis; qu
Sanctitas Sua omnibus mature perpensis, ac attenta praesertim consuetudine, aliisque rationum momentis quae sicut praeteritis ita et Amplitudinis Tuae petitioni suffragantur, facultatem Tibi benigne tribuit, ut provisorio modo ac toleranter hujusmodi praesentationes libere ac licite recipere valeas, servatis quoad reliqua SS. Canonum praescriptionibus.
Quae dum Amplitudini Tuae significo obsequentissimi animi mei sensus libentissime Tibi respondeo.<ecc.>2
Archiepiscopo Olomucen.

1↑Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter
des Staatssekretariats gestrichen und eingefügt.
2↑Hds. vermutlich von einem Mitarbeiter des
Staatssekretariats eingefügt.