Document no. 20577
Hugo, Ludwig Maria to Pius XI.
Mainz, 30 August 1928

Copia
Beatissime Pater!
Ludovicus Maria, ad pedes Sanctitatis Vestrae provulutus humillime exponit, quae sequuntur.
Jacobus May, decanus Capituli Ecclesiae Cathedralis Moguntinae, ab anno jubilaei 1925 Antistes urbanus, hisce ultimis annis, quibus labor noster atque studium ad instaurandam vetustam Cathedralem paene collabentem praecipue dirigebatur, haud communia merita sibi comparavit. Qui cum ceteroquin in dignitate iam constitutus sit, aetate provectus (67 annos natus), vita etiam integra commendetur, cum omni humilitate et reverentia rogo, ut Sanctitas Vestra, si ita in Domino videbitur, hunc praefatum virum dignitate Protonotarii Apostolici1 augere dignetur.
Et Deus...
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obedientissimus filius
+ Ludovicus Maria,
Episcopus Moguntinus
1"Protonotarii Apostolici" hds. vermutlich vom Empfenger unterstrichen.
Recommended quotation
Hugo, Ludwig Maria to PiusXI. from 30 August 1928, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 20577, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/20577. Last access: 26-06-2024.
Online since 20-01-2020.