Document no. 2944
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio
Breslau, 27 December 1924

Excellentissime ac Revdme Dne!
Litteris aestimatissimis diei 12.  Augusti h.a. nr. 31.035 Excellentia Vestra Reverendissima mihi scripsit, Reverendissimam Sanctitatis Suae Secretariam Status nondum approbasse, quod die 15. Junii 1924 ex mandato Episcoporum Germaniae de Cura Militum Exercitus Germanici proponere ausus sum. Retuli id, quod Excellentia Vestra mihi scripserat, in Conferentia Episcoporum Germaniae Fuldensi necnon Episcopis Bavariae in propria sua Conferentia Frisingensi congregatis. Omnes Episcopi Germaniae mihi mandarunt, ut denuo recurrerem ad S. Sedem, exponendo accuratius speciales causas et circumstantias, quibus Episcopi Germaniae impeditos se esse cognoscunt, quominus consentiant exemptioni illius pastoralis curae a jurisdictione ordinaria episcoporum.
Ut primo de Episcoporum Bavariae sententia paucissima referam, tria attendenda sunt momenta, quae etiam Excellentiae Vestrae ex pluribus jam annis optime nota sunt:
1. Episcopi Bavariae diffidentiam habent magnam erga Episcopum Castrensem, qui licet propria et independenti gaudeat jurisdictione, tamen nimis dependebit a Ministro Rerum Militarium Berolinensi;
2. Episcopi Bavariae in Conventibus Frisingensibus protocolli tenore expresse declararunt, independentiam jurisdictionis Episcopi Castrensis fore fontem gravissimorum et
23v
et [sic] nunquam cessantium discordiarum.
3. Episcopi Bavariae usque ad annum 1918 exercuerunt in milites jurisdictionem ordinariam, nullo habito nexu cum Borussico Episcopo Castrensi, et haec praxis optimos procreavit fructus neque unquam ansa fuit querelarum; econtra sciunt Episcopi Bavariae, hanc laudem non dari posse curae pastorali Exercitus Borussici, immo omnes istas sequelas displicentes evenisse, quas jam ante multos annos clarissimus Episcopus Moguntinus de Ketteler, qui quasi propheta nostri temporis colitur, eventuras esse praedixerat (Dissertatio "Die Gefahren der exempten Militärseelsorge", in Archiv für katholisches Kirchenrecht 1887, pag.  434-457).
Haec de Bavaricorum Episcoporum sententia.
De sententia Conventus Fuldensis, qua ceteri Germaniae episcopi coadunati sunt, sequentia referre jussus sum.
Libentissime consentiremus, ut denuo constituatur proprius Ordinarius Castrensis independens ab Ordinariis locorum, si talis institutionis continuatio ad majorem utilitatem curae militum foret. Sed adsunt gravissimae causae, quibus impedimur, ne consentiamus. Nam
1. Exercitus singulorum Statuum Germaniae et imprimis exercitus Borussiae fuit numerosissimus. Nunc ex statutis Pacis Versaliensis est exercitus totius Germaniae reductus ad parvissimam quantitatem. Hi pauci milites sunt dispartiti inter populum sexaginta millionum (60.000.000) incolarum; inde factum est, ut milites, cum aequali modo sit reductus numerus parochorum militarium, ita dispersi omnino recurrere debeant ad parochos ordinarios parochiarum civilium; ubique fere debuerunt parochis civilium parochiarum committi officia curae pastoralis militum. Hinc jam omnino fere transiit cura militum in humeros parochorum
24r
ecclesiarum civilium; et minime utile est, ut hi parochi ecclesiarum civilium in officiorum suorum exercitio dependeant ab episcopis duobus inter se independentibus, scilicet a suo Ordinario proprio et ab Ordinario Castrensi.
2. Temporibus ultimi belli ortae sunt aegrae differentiae inter Episcopum Castrensem et Ordinarios. Nam cum Ordinarii ex officio caritatis vigilantiam et curam impenderent in militares parochos et ipsos milites, protestatione acerrima contra talem Ordinariorum cooperationem dimicavit Episcopus Castrensis, quasi diminueretur sua ipsius auctoritas.
3. Multo tristiores fuerunt usque ad hosce dies discordiae inter utriusque jurisdictionis sacerdotes; factum est, ut, si in eadem Ecclesia fungerentur parochus loci et parochus castrensis, rixae scandalosae oriantur ratione temporis et solemnitatis cultus, ratione sermonum, cantorum, collectarum et ceterarum rerum: ita ut per totam parochiam et usque ad cancellos civilis tribunalis judicialis haec scandala divulgarentur, neque sopiri potuerunt, quia uterque sacerdotum Ordinarium alterius non agnovit. Pudet me hasce ridiculas rixas in extenso accuratius describere.
4. Experientia cognitum est per ultima decennia, quibus erat exempta cura militum pastoralis, parochos militares, qui se independentes ab Ordinario sciebant, separatos et alienos permultis in locis se gessisse a parochis ecclesiarum civilium: quod minime utile esse nemo ignorat. Ordinarii locorum influxum in parochos militares salutarem exercere non potuerunt neque invigilare audebant, quia ipsis cordi erat servare pacem servando cautissime limites jurisdictionis suae; episcopus vero castrensis Berolini semper residebat et a stationibus militaribus nimia distantia remotus retinebatur ab accuratiori personali vigilantia.
24v
5. Nemo ignorat, Episcopum Castrensem in Borussiae Capitali Urbe protestantica residentem et omnino1 a Gubernio omnino2 fere protestantico dependentem, minime gavisum esse situatione et conditione satis digna. Saepe una cum Protestantico Exercitus Borussici Praeposito functiones religiosas exercere coactus est in eodem solemnitatis loco, eodem actu et eodem tempore, ita ut mirarentur omnes de tali simultaneitate cultus, quam simultaneitatem esse "pacem confessionum", Gubernium gloriando proclamavit. Talis indigna dependentia regnat usque ad hosce dies. Exempli causa hoc unicum refero factum: Ad diem 8. Januarii 1921 Episcopi Germaniae indixerunt Conferentiam aliquam amicabilem quorundam sacerdotum de cura militum pastorali habendam in domo Episcopi Paderbornensis, qui ad hanc conferentiam ab Episcopatu Germaniae specialiter deputatus erat, et amice invitatus est ad hanc conferentiam etiam Berolinensis Vicarius Generalis Praepositurae Castrensis, qui hucusque jurisdictionem in catholicos milites exercere continuat. Sed contra omnem exspectationem, nullo respectu habito decentiae, Ministerium Rerum Militarium Berolinense vetuit eum proficisci ad hanc conferentiam. En indigna omnino dependentia in rebus mere ecclesiaticis!
Semper in unoquoque tali casu recurrere et querelam gerere apud Sanctam Sedem non decet. Sed certe scimus, fore, ut Gubernium Berolinense minime audeat tam indigne tractare Praepositum Castrensem, si Praesidentes Episcopatus Germanici utentes sua in militares sacerdotes auctoritate ordinaria tali dependentiae resistent, quia Gubernium non audebit apertam discordiam erga totum patriae Episcopatum manifestare.
Hinc ecclesiasticum characterem et decorem ecclesiasticae dignitatis Praepositurae Castrensis tueri intendimus,
25r
si petimus, ut compareat Praepositus Castrensis tamquam Delegatus totius Episcopatus patriae nostrae.
6. Cum ad Germaniam pertineant non solum Bavaria et Borussia, sed alii quoque Status, accludo hisce litteris vota, quae mihi miserunt ultimis hisce hebdomadibus praeter Episcopum Trevirensem etiam Archiepiscopus Friburgensis pro Statu Badensi et Episcopus Rottenburgensis pro Statu Württembergensi.
Minime in mente nobis est nimis diminuere facultates, quibus debet pollere Praepositus Castrensis; omnia jura, quae ipsi utilia sunt, concedere libentissime volumus. Sed cordi nobis est amovere damna et scandala supra exposita, servare fraternam totius cleri unitatem cordialem et confidentialem, tueri Praepositum ipsum contra indignam a Ministerio Militari Berolinensi dependentiam, et ita meliori modo providere curae pastorali militum. Ministerium vero propositionibus et postulationibus episcoporum, quas exposui litteris diei 15. Junii 1924, in essentialibus consentire est paratum, si Sancta Sedes approbationem non denegat.
*
Scripsi candide, libere, aperte, uti postulat pondus hujus materiae, cujus singula momenta recte judicari non possunt, nisi attendatur experientia plurium decenniorum. Faveat quaeso Excellentia Vestra hasce paginas substernere Eminentissimo Cardinali Secretario Status Sanctitatis Suae.
Summa cum devotione permaneo esse
Excellentiae Vestrae Revdmae
obsequiosissimus servus
A. Card. Bertram,
Princ.-Eppus Wratislav.
1Hds. von unbekannter Hand schwarz unterstrichen.
2Hds. von unbekannter Hand schwarz unterstrichen.
Recommended quotation
Bertram, Adolf Johannes to Pacelli, Eugenio from 27 December 1924, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 2944, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/2944. Last access: 21-12-2024.
Online since 24-06-2016.