TEI-P5
Keppler, Paul Wilhelm von
Quamdiu Württembergiae regnum suis legibus utebatur, res ad militiam pertinentes suo
arbitrio moderabatur et cura militum catholicorum pastoralis penes Episcopum Rottenburgensem
erat. Solummodo in urbe Ulma, quo in loco maiores copiae castra stativa habebant, parochus
proprius pro militibus constitutus erat, in ceteris omnibus Württembergiae locis, ubi
militum castra stativa erant, sacerdotes, ad quos cura omnium catholicorum pastoralis delata
erat, iidem militum quoque curam habebant, quod ad munus ab Episcopo Rottenburgensi
deligebantur.
Qui rerum status optimus erat. Inter sacerdotes, quos diximus, discidia numquam fuerunt. Episcopi erat, ubicunque quia opus erat, statim intercedere et necessaria providere, suo arbitrio sacerdotibus curam militum tradere, loco sacerdotum minus idoneorum meliores instituere. Etiam dum bellum gerebatur, Episcopi erat, optimo cuique sacerdoti curum militum foris pugnantium tradere. Quare milites Württembergici catholici, id quod summopere optabant, a propriis sacerdotibus in bellum deducebantur.
Nunc vero pacto Versaliensi cautum est, ut exercitus Germanorum ad centum milia tantum militum redigeretur. Quorum quinque fere milia in Württembergia castra habent. Horum modo cura si moderanda esset, ordinem eius rei Episcopo Rottenburgensi permittere, quae nos quidem usu didicimus, facillimum optimumque esse iudicaremus. Sed qualis nunc est status rerum, totus Germanorum exercitus eadem ratione est temperandus et ordinandus.
Quae moderatio unitaria num Ordinarium castrensem ab episco-
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgen.
26r, oben am linken Seitenrand
hds. von unbekannter Hand notiert: "Allegati alla lettera dell Cardinale Bertram (n. 39628).
Online since 24-06-2016.
Document no. 2945
Keppler, Paul Wilhelm von
: De cura militum catholicorum pastorali in Germania
haec nobis exponenda
videntur.. Rottenburg, 25 October 1924
Qui rerum status optimus erat. Inter sacerdotes, quos diximus, discidia numquam fuerunt. Episcopi erat, ubicunque quia opus erat, statim intercedere et necessaria providere, suo arbitrio sacerdotibus curam militum tradere, loco sacerdotum minus idoneorum meliores instituere. Etiam dum bellum gerebatur, Episcopi erat, optimo cuique sacerdoti curum militum foris pugnantium tradere. Quare milites Württembergici catholici, id quod summopere optabant, a propriis sacerdotibus in bellum deducebantur.
Nunc vero pacto Versaliensi cautum est, ut exercitus Germanorum ad centum milia tantum militum redigeretur. Quorum quinque fere milia in Württembergia castra habent. Horum modo cura si moderanda esset, ordinem eius rei Episcopo Rottenburgensi permittere, quae nos quidem usu didicimus, facillimum optimumque esse iudicaremus. Sed qualis nunc est status rerum, totus Germanorum exercitus eadem ratione est temperandus et ordinandus.
Quae moderatio unitaria num Ordinarium castrensem ab episco-
26v
pis independentem postulet
atque poscat, nobis quidem valde dubium est. Ob eam enim maxime causam haesitamus, quod hic
Episcopus castrensis nullo alio loco nisi Berolini sedem suam habiturus videtur. Omnes autem
Germaniae australis incolae, quaecumque a Berolinensibus magistratibus edicta sunt,
suspicione quadam accipiunt; quo fit, ut aegerrimo animo edicta ad curam militum pastoralem
Berolino mittenda acciperentur, aegriore etiam animo sacerdotes Borussici, quibus cura
militum committeretur. Praeterea periculum est magnum, ne imperium militare Borussorum in
id tendat, ut Ordinarii castrensis libertas et auctoritas exiguis finibus coerceatur.+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Eppus Rottenburgen.