Document no. 3873
Bludau, Augustinus to Gasparri, Pietro
Frauenburg, 24 October 1922

Eminentissime Princeps,
Querela quam Poloni quidam dioeceseos Warmiensis die 6. Septembris a. cr. ad Sanctam Sedem direxerunt, quod lingua Polonica in cultu divino nuper nimis repressa sit,omni fundamento solido destituta est.
Iterum atque iterum ad aures meas querimoniae tam a Gerrmanis quam a Polonis ex districtibus dioecesis meae, in quibus nationes mixtae sunt, afferebantur, quod in concionibus et orationibus publicis lingua veruacula [sic] sive Germanica sive Polonica non pro numero parochianorum, qui hac lingua uterentur, adhiberetur. Quare hoc anno omnibus parochis et curatis tempore paschali, quo in his regionibus catalogi parochianorum ad sacram communionem accedentium conscribuntur, commissum est, ut omnes, qui schedulas communionis paschalis in domo parochiali peterent, interrogarent, utram linguam potius perceptam haberent Polonicam an Germanicam, atque utra saepius utererentur. Minime vero quaesitum est, sicut illi petitores Poloni dicunt, num linguam Germanicam scirent. Deinde responsionibus caute perpensis in aliquibus – non in omnibus –parochiis illius regionis usum linguae Polonicae in cultu divino et praesertim in concionibus paulum restringi necesse erat. Catalogus vero in litteris Polonorum citatus iam anno 1910 conscriptus est,
26v
ita ut ex eo numerus hodiernus cognosci non possit. Praetermittere non possum, quod omnes fere Poloni, paucissimis exceptis, qui sunt aetatis provectioris, re vera linguam quoque germanicam comprehendunt, quia est lingua vitae publicae, sed non vice versa. Superfluum esse existimo alias probationes afferre, quia omnino mihi conscius sum me semper pro viribus operam dedisse, ut Polonis iustitia fieret, ita ut etiam Germanis in suspicionem venerim.
Sacram purpuram humillime deosculans
+ Augustinus Bludau
Episcopus Warmiensis.
Recommended quotation
Bludau, Augustinus to Gasparri, Pietro from 24 October 1922, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 3873, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/3873. Last access: 21-12-2024.
Online since 31-07-2013.