Document no. 592
Schulte, Karl Joseph to Pacelli, Eugenio
Köln, 04 May 1920

Reverendissimus Dominus Vicarius Capitularis necnon Canonicus Casparus Klein in Paderborn, die XXX. m. Aprilis a. crs. Rmo Capitulo Paderbornensi capitulariter congregato Episcopus Paderbornensis electus, ab anno 1895 mihi bene notus est. Testificor et nemo ignorat, eum semper catholice vixisse et fidei puritate permansisse, praeditum esse innocentia vitae, optimis moribus et esse optimae conversationis et famae. Est vir gravis, prudens et non verum praestans. Licet academico gradu in sacra theologia aut iure canonico careat, tamen est earundem disciplinarum vere peritus. Scio eum muneris vicarii paroecialis et parochi in compluribus dioeceseos Paderbornensis paroeciis difficulter administrandis per viginti annos tam fideliter et feliciter esse functum, ut apud clerum et populum per totam dioecesin sit in summis honoribus. Anno 1912 a me Vicarius Generalis constitutus est et per octo continuos annos in pergrandis et difficillimae dioeceseos Paderbornensis regimine mihi fuit adjutor assiduus sollersque. Existimo eum maxime idoneum ad bene regendam Dioecesin et praesertim Paderbornensem; dignum quoque, qui ad illam promoveatur, et ipsius promotionem eidem Ecclesiae utilem et proficuam futuram esse censeo.
21v
Electus Dominus Casparus Klein eminet, id quod non reticendum est, erga ecclesiam matrem Romanam et s. Petri cathedram fidelissima observatione et filiali devotione.
+ Carolus Josephus Schulte,
Archiepiscopus Coloniensis.
Recommended quotation
Schulte, Karl Joseph to Pacelli, Eugenio from 04 May 1920, attachment, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', document no. 592, URL: www.pacelli-edition.de/en/Document/592. Last access: 22-12-2024.
Online since 14-01-2013.